# Strabo de situ orbis 228.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 228.1 to 228.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.1

& spiritus uehementes: terraemotus efficiebant. Agitati uero uentorum uiolentia loci cessere: & abscis si utrique mare & hoc & aliud: inter insulas iacens admiserunt. Nam Prochyta & Pithecusae auulsae de terra partes sunt. Eodem modo & Capreae & Leucosia & Syrenes & Oenotriae. Nonnullae quidem ex ip so emergentes exiliere pelago. Sicuti compluribus in locis: hoc etiam in tempore euenire constat. Nam quae in medio iacent mari:e fundo in altum elatas esse credibilius est. Quae uero ante promontoria iacent: per an gustum disiunctas esse fretum: & illinc auulsas uideri: rationabilius censeri habet. Veruntamen siue ob eam causam nomen ciuitati factum est: siue propter illius claritatem considerari licet: utro ueritas se modo habeat: cum Sannites latino sermone: regiam illam appellarint. Et prisci eorum auctores: regendis ciuitatibus communia cum Ronanis instituta seruarint: ac plurimum latinam liguam usurparint. Illustrem autem urbem extitisse: & in pleraque oppida colonias constat deduxisse & permultos celeberrimos aedidisse uiros: seu gubernandae reipublicae uirtutem: seu doctrinae magnitudinem proposueris. Eam Dionvsius solo aequauit: illa commotus causa. Nam cum ex ea ciuitate puellam in matrimonium petisset: Rhegini serui publici: siue Li ctoris filiam ei protenderunt. Eius filius quandam urbis partem acceptam instaurans: Pyrrhi aetate Phoebiam no minauit. Inde Campanorum praesidium Rheginos: qui fidifragi apparuerant: maxima ex parte deleuit, Terraemotibus quoque paulo ante bellum Marsicum: urbis pars magna corruit. Postea Caesar augustus fugato ex Sicilia Pompeio: cum desolatam hominbus urbem cerneret: acceptos e classe permultos ei dedit acco las. Nunc autem bona satis est ciuitas. E Rhegio ad orientem nauiganti: promontorium occurrit: quod a colore Leucopetram idest saxum album appellant: per stadia.l. Vbi montis Apennini finem adesse aiunt. Hinc Herculeum promontorium extremum ad meridiem inclinatur. Nam cum deflexeris: statim uento nauigandum est Africo: usque in lapygiam. Postea in Septentrionem semper: & magis in occasum uergit in sinum lonium. Post Herculeum: Locri agri promontorium offertur: quod Zephyrium appellatur: portum habens uenientibus ab occasu uentis commodum. Qua ex causa & nomen assequitur. Deinceps Locri Epizephyrii: urbs insignis Quoniam e Locris Cresoum habitantibus sinum: coloni huc profecti sunt. Euanthe ductore: paulo post conditam Crotonem atque Syracusas.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
