# Strabo de situ orbis 229.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 229.1 to 229.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/229.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/229.1

Ad quas decem Locrorum milia: una cum Rhegius: aduersu, Croronias: numero centum & triginta milia: marte collatio uictores euaserunt. Quo ex negotio: ortum est aduersus incredulos prouerbium, ἀλνοεσ Τέρα Τῶν επτi σαγροi. Hoc re apud Sagaram gesta uerius est Addidere plerique: quo die certamen initium est: ad Olympia existentibus ille nunciatus est euentus bel li: & tanta celeritate nunciatae pugnae uetitas comperta est. Hanc ipsam uero cladem Crotoniatis: ne ma gno ulterius perdurarent tempore: causam extitisse memoriae proditum est: Tanta quidem mortalium occisorum fuerat multitudo, Post sacram Caulona extat. Prius Aulonia: quasi uallonia: a uicina conualle nominata: ab Achiuis aedificata. Nunc autem uacua est. Qui enim eam habitabant: e sicilia a Barbaris eiecti: illam aedificauere Cauloniam, Post hanc est scylletium Atheniensium colonia: Qui Mnesti comites fuere: Hoc tem pore σκυλλακίον. Scyllatium uocatur. Tenentibus atm Crotoniatis: dionysius locris terminum statuit Ab urbeque sinus ipse Scylleticus nomen accepit. Qui ad Hipponiatem sinum Isthmum: quem diximus efficit. Conatus est autem dionysius Isthmum illum moenibus munire: in ea expeditione: quam contra Lucanos susce pit: uerbo quidem ut intra Isthmum habitantes redderet aduersus Barbaros tutiores. Re autem uera: ut conmunem Graecorum inuicem concordiam dissolueret: & securius interiores suo subderet imperio. Verum exterio res incursatione facta uetuerunt. Post scylletium Crotoniatarum fines sunt: & lapygum terna promonto ria. Deinde Lacinium lumonis templum superiori aetate locupletissimum: donisque frequentissimis ple num. Interualla quidem non iudicatu: non dictu facilia. Veruntamen a freto usque Lacinium templum: interuallum esse stad duum millium & tricentorum polybius tradidit. Hinc item spatium ad lapygiae ultima: stad. dec. Hoc Tarentini sinus os esse ferunt. Sinus autem ipse nauigationis circunitum ita ratione comprehensum habet: ad mi liaria ducenta & quadraginta. Vt autem regionis descriptor Artemidorus ait, cec. &. Ixxx expeditio uia tori. Tot autem stadiis latitudo ipsius ostii sinus omissa est. Ad hybernos uero ortus eius aspectus uer git. Ipsius autem initium est lacinium. Statim enim ubi flexeris: urbes Graece fuerant: quae nunc nullae sunt: excepto Tarento. Caeterum propter quaerundam claritatem: amplius de illis repetenda memoria est.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
