Latin
232.1 to 232.4
Strabo, Strabo de situ orbis 232.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
staque. Totam autem hanc felicitatem intra dies. lxx. Crotoniatae illis intercaeperunt: adeo deliciis &lu xuria intemperantes defluebant. Vrbe enim potiti: inducto fluuio cuncta demerserunt. Pauci ea ex clade superstites adunati cohabitabant. Quos tporis interuallo Athenienses: aliique Graeci proisus extinxe runt. Nam in societatem ciuitatis peruenientens: eos per contemptum habitos trutidarunt. Et urbem alium in lo cum prope tranpositam aedificarunt: &eos Thurios: ducto de fonte uocabulo nuncuparunt. Si equi de Sybaridae biberin: sternutamentis agitari constat. Quamobrem ab eius potu grenges amouent. Cratis autem homines in eo lotos caesarie candidos &flauos efficit: ac multis medetur morbis. Thurii cum diutius beatam duxissent aetatem: Tandem in Lucanorum seruitutem tracti sunt. Cumque illos Tarentini destruerent ad Romanorum tutelam confugerunt. Qui quidem mittentes: pro uirorum paucitate accolas: mutato nomine ciuitatem copias appellauere. Post Thurios Lagaria est: castellum ab Epeo &Phocensibus aedificatum. Vnde &Lagaritanum uinum dulce ac molle: &a medicis mirifice commendatum. Thurinum quoque inter uina nobilissimum est. Postea Heracleopolis supra mare paululum: &nauigabiles annes duo. Aciris &Siris. Su per quo eiusdem nominis est ciuitas Troiana: a qua procedente tempore deducti a tarentinis Coloni: Heracle am tenuerunt. Haec ipsa Heracliensium fuit Emporium. Distabat autem ab Heraclea quattuor &uiginti stadue. Athuris autem: tricentum &triginta: Troianae uero ciuitatis conicturam faciunt: Iliace palladis simulacrum ibidem collocatum. Quod cum capta ab lonibus urbe: confugientes ad illud supplices auulsissent: labra &palpebras agitasse rumor est. Hos nicum Lydorum dominatum fugerent: eo habitatores aduentasse, Captoque per uim oppido: quod indigenarum erat aboriginum seu Chonorum: illud eos appellasse poliion Nocturno etiam tpere mouentem labra &palpebras pallandis imaginem commonstrari. In uerecundi fortal sis: &confidentis est: huiusmodi iactare sermones. Cum quambusdam id minime factum esse appareat: Sicut &in illo cum Casandra uiolaretur: sese auertisse palladium: Oculosque &ora aperuisse monstrari. At enim lon ge in uerecundius est: talia facere deletas ex Ilio imagines, quot &quanta posteris rerum scriptores prodidere. Nam &Romae &Lauinii &luceriae &siritide: Troiana pallas uocatur. Perindem ac inde portata. Et audax ipsum mulierum factum troianorum: passim desseminatum uulgatur.