# Strabo de situ orbis 232.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 232.1 to 232.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/232.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/232.1

staque. Totam autem hanc felicitatem intra dies. lxx. Crotoniatae illis intercaeperunt: adeo deliciis & lu xuria intemperantes defluebant. Vrbe enim potiti: inducto fluuio cuncta demerserunt. Pauci ea ex clade superstites adunati cohabitabant. Quos tporis interuallo Athenienses: aliique Graeci proisus extinxe runt. Nam in societatem ciuitatis peruenientens: eos per contemptum habitos trutidarunt. Et urbem alium in lo cum prope tranpositam aedificarunt: & eos Thurios: ducto de fonte uocabulo nuncuparunt. Si equi de Sybaridae biberin: sternutamentis agitari constat. Quamobrem ab eius potu grenges amouent. Cratis autem homines in eo lotos caesarie candidos & flauos efficit: ac multis medetur morbis. Thurii cum diutius beatam duxissent aetatem: Tandem in Lucanorum seruitutem tracti sunt. Cumque illos Tarentini destruerent ad Romanorum tutelam confugerunt. Qui quidem mittentes: pro uirorum paucitate accolas: mutato nomine ciuitatem copias appellauere. Post Thurios Lagaria est: castellum ab Epeo & Phocensibus aedificatum. Vnde & Lagaritanum uinum dulce ac molle: & a medicis mirifice commendatum. Thurinum quoque inter uina nobilissimum est. Postea Heracleopolis supra mare paululum: & nauigabiles annes duo. Aciris & Siris. Su per quo eiusdem nominis est ciuitas Troiana: a qua procedente tempore deducti a tarentinis Coloni: Heracle am tenuerunt. Haec ipsa Heracliensium fuit Emporium. Distabat autem ab Heraclea quattuor & uiginti stadue. Athuris autem: tricentum & triginta: Troianae uero ciuitatis conicturam faciunt: Iliace palladis simulacrum ibidem collocatum. Quod cum capta ab lonibus urbe: confugientes ad illud supplices auulsissent: labra & palpebras agitasse rumor est. Hos nicum Lydorum dominatum fugerent: eo habitatores aduentasse, Captoque per uim oppido: quod indigenarum erat aboriginum seu Chonorum: illud eos appellasse poliion Nocturno etiam tpere mouentem labra & palpebras pallandis imaginem commonstrari. In uerecundi fortal sis: & confidentis est: huiusmodi iactare sermones. Cum quambusdam id minime factum esse appareat: Sicut & in illo cum Casandra uiolaretur: sese auertisse palladium: Oculosque & ora aperuisse monstrari. At enim lon ge in uerecundius est: talia facere deletas ex Ilio imagines, quot & quanta posteris rerum scriptores prodidere. Nam & Romae & Lauinii & luceriae & siritide: Troiana pallas uocatur. Perindem ac inde portata. Et audax ipsum mulierum factum troianorum: passim desseminatum uulgatur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
