# Strabo de situ orbis 232.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 232.5 to 232.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/232.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/232.5

Et incredibile uidetur: li cet factu possibile sit. Plerique autem & siritin: Et sitam super theutrante sybarin: Rhodiorum opus esse affirmant, Antilochus inquit tarentinos bellum thuris & Cleaudrie Imperatori: e sparta profugo inferentes: de siritidis uendicatione conuenisse: & communiter habitasse. Tamen tarentinorum coloniam iudicari. Postea uero Heracleam uocari: & nomine & loco transmutato, Deinceps quidem est Metapontus: ad quam ab Emporio Heraclee stad suntec. & xI. Id oppidum a pyliis: qui a Troia cum Nestore nauigarant: aedifi catum esse dicitur. Eos tantum felicitatis e re rustica: & agricolatione consecutos fuisse fama est: ut Delphis donum obtulerint auream aestatem. Aedificationis autem signum faciunt in serias: quas Neleidas appellant. Caeterum a samnitibus deleta fuit. Locum uero ipsum destitutum habitauere quidam Achei: quos ad sybaridis cultores Achei transmiserunt: ut auctor est Anthiochus. Transmisisse autem pro pter simultatem: quam ipsi eiecti e Lacaedemonia Achei aduersus Tarentinos exercebant: ne uicini Ta rentini loco insultarent. Cum uero duae Metaponti ciuitates essent. Tarento propiores: Sybarite adue nis suaserunt: ut Metapontum occuparent. Nam cum hunc tenerent: facile & siritin habituros Qui si Siritin uerterentur: Metapontum Tarentinis adiuncturos: qui a latere consisterent. Implicitos de inde bello cum Tarentinis: & impositis sibi Oenotriis: in parte altera disiungi. Vbi tunc Italiae terminus erat & lapygiae. Hic sane de Metaponto & Menalippa: in uinculis coniecta: & eius nato Boeo tho multa fabulantur. Antiochus ciuitatem Metapontum prius dicturum: postea in Metabum no men transmutasse existimat. Et Menalippam: non ad hunc sed ad Dium deportatam Argumento es se: & sacram aedem Metabi. Et poetam Asium: qui Boeothum inquit speciosa Menalippam in Dii re gia peperit. Auctor est Ephorus Daulium Crisae Delphis finitimae Tyranum Metapontum condidisse. Rumur etiam est: Leucippum ab Acheis ad ciuitatem habitandam socium legatum fuisse. Qui cum locum a Tarentinis in usum: ad diem noctemque petitum: repetentibus non redderet: interdiu reposcentibus hactenus semper sese ad noctem: deinceps petiisse respondebat & accepisse. At noctu ad diem sequentem: referebat. Deinceos quidem Tarentum & lapygia est: de quibus explicauimus Cum antea pro nostro ab exercito instituto: adiacentes Italiae Insulas lustrauerimus.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
