Latin
232.9 to 232.11
Strabo, Strabo de situ orbis 232.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum hacte nus semper singulis gentibus uicinas dinumerauerimus Insulas: &nunc tandem usque in finem ad Oe notriam peruenerimus: quam solam Italiam nominauere prisci: lure eundem seruabimus ordinem, &in siciliam &proximas siciliae Insulas accedemus: Est autem sicilia tribus formata angulis. Idcircoque primis saeculis Trinacria: posterius Trinacris appellata est: translato consonantiorem in uocem uocabulo. Figuram uero eius tria terminant promontoria. Ora quidem pelori ad faucem: &Columellam &Rheginos agros: angustum facit Euripum. Pachynus ad orientem uergit. Siculoque alluitur pelago: in peloponnesum: cursumque Cretensem spectans. Tertius est in Libyam extentus angulus. Lilybeum scilicet hanc simul &hybernum prospectans occasum. E lateribus autem: quae his tribus fini untur promontoriis: duo quidem paulisper concaua sunt. Tertium uero a Lilybeo in pelorum pro ueniens currum quod quidem magnitudine superans: mille ac septingentorum ac. xx. stadiis est ut ait posidonius. Reliquorum autem: id quod est e Lilybeo in pachynum: altero majus est. At enim la tus freto &Italiae proximum: minimum est. E peloro ad pachynum: quod stadiis mille &c. &. XXX. numeratur. Ipsa in circuitu nauigatio: Posidonio teste: stadiis, quaeter mil, &ccccdefinitur. Apud ipsum uero loci descriptorem interualla particulatim diuisa: per miliaria maiora traduntur. A Peloro sane ad Mylas quinque ac. xx. Ex Mylis ad Tyndaridem: totidem. Inde ad Agathyrsum. XXX. Paria sunt ad Alesam. Et rursum to tidem ad Cephaloedium. Haec quidem sunt oppidula. Ad amnem uero Imeram o mediam fluentem ficiliam. x. &viii Postmodu ad Panormum. v. &. xxx. Duo autem atque. xxx ad Egestanorum Emporium. At reliquam ad Lilyboeu viii, &. XXX. Hinc cum ad contiguum latus deflexeris: ad Heracleam quidem. lxxv.