# Strabo de situ orbis 232.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 232.9 to 232.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/232.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/232.9

Nam cum hacte nus semper singulis gentibus uicinas dinumerauerimus Insulas: & nunc tandem usque in finem ad Oe notriam peruenerimus: quam solam Italiam nominauere prisci: lure eundem seruabimus ordinem, & in siciliam & proximas siciliae Insulas accedemus: Est autem sicilia tribus formata angulis. Idcircoque primis saeculis Trinacria: posterius Trinacris appellata est: translato consonantiorem in uocem uocabulo. Figuram uero eius tria terminant promontoria. Ora quidem pelori ad faucem: & Columellam & Rheginos agros: angustum facit Euripum. Pachynus ad orientem uergit. Siculoque alluitur pelago: in peloponnesum: cursumque Cretensem spectans. Tertius est in Libyam extentus angulus. Lilybeum scilicet hanc simul & hybernum prospectans occasum. E lateribus autem: quae his tribus fini untur promontoriis: duo quidem paulisper concaua sunt. Tertium uero a Lilybeo in pelorum pro ueniens currum quod quidem magnitudine superans: mille ac septingentorum ac.xx.stadiis est ut ait posidonius. Reliquorum autem: id quod est e Lilybeo in pachynum: altero majus est. At enim la tus freto & Italiae proximum: minimum est. E peloro ad pachynum: quod stadiis mille & c. &. XXX. numeratur. Ipsa in circuitu nauigatio: Posidonio teste: stadiis, quaeter mil, & ccccdefinitur. Apud ipsum uero loci descriptorem interualla particulatim diuisa: per miliaria maiora traduntur. A Peloro sane ad Mylas quinque ac.xx. Ex Mylis ad Tyndaridem: totidem. Inde ad Agathyrsum. XXX. Paria sunt ad Alesam. Et rursum to tidem ad Cephaloedium. Haec quidem sunt oppidula. Ad amnem uero Imeram o mediam fluentem ficiliam.x. & viii Postmodu ad Panormum. v. &.xxx. Duo autem atque.xxx ad Egestanorum Emporium. At reliquam ad Lilyboeu viii, & .XXX. Hinc cum ad contiguum latus deflexeris: ad Heracleam quidem. lxxv.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
