Latin
236.5 to 236.8
Strabo, Strabo de situ orbis 236.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et eorum pariter ope Syracusas aedificauit. Itaque ciuitas &agri felicitate: &naturali portuum commoditate: tantum accepit incrementi. Viri quoque principali dignitate insignes extiterunt, Obuenitque Syracusano populo: ut sub dominatu constitunti: reliquos suae ditioni subiugarent: ac libertatem adepti: Alios Barbarorum serui ture oppressos in libertatem uendicarent. Erant autem Barbari quidam Inquilini: Quidam uero e transmarinis terris aduecti, Verum maritimas nulli ripas prohibentibus Graecis: attingere audebant. A mediterraneis uero locis prorsus excludere: minime ualebant. Hactenus facile cultores perdurarunt. Siculi: Siccani Morgetes: Aliique nonnulli. Equibus &Iberi sunt: qui primi Siciliam hauitasse dicuntur e Barbaris sicut au ctor est Ephorus. Eniuero morgantium e Morgetibus habitari coeptam uerisimile fit: Ea utbs quondam fuit. Quae nunc nulla est. Aduetantes uero indem Carthaginenses: &hos &Graecos cladibus afficere nunquam destiterunt: Syracusani tamen obstitere, Postea Romani Carthaginenses eiecerunt: &Syracusarum pr obsidionem potiti sunt. Cum autem Pompeius aetate nostra &reliquas ciuitates: &Syracusas uastasset: Caesar Augustus eo missa colonia magnam uetusti oppidi partem restituit. Nam quinque constabat urbibus oli. Moenia standic. &. lxxxx. continens. Totum quidem ambitu explere non oportuit, Partem uero quae insulam aspe ctans Ortygiam colitur: habitatoribus implere satius esse censuit: cum haud contemnendum haberet urbis spatium. Ortygiam pons terrae coniungit. Ea fontem habet Arethusam: in pelagus fluuium statim emittentem, Hunc ipsum Alpheum esse: traditum est in fabulis. Qui cum in Peloponneso sumat originem: per mare sub ter ram: usque ad Arethusam fluenta perducat. Deinde hoc ex loco emergentem rursus excurrere in pelagus Talibus autem de rebus coniecturam faciunt: poculum quoddam olympiae in amnem ipsum decidens: hoc in fonte demum emersisse. Sacrorumque in olympia factorum: sordibus turbulentum fieri fluuium. Haec sequutus Pindarus: Venerabile inquit flumen alphei fontes: syracusas germen Ortygiae. Eadem Timaeus philo sophus Pindaro adstipulatur. Siquidem Alpheus antequam pelagus attingat: in quempiam dilaberetur hiatum: Cre di posset hinc subter humum: usque in Siciliam: nequaquam marinis fluctibus admixtas perferre aquaes potuique placidas. Postquae uero os ipsum fluminis palam mare manifestum irrumpit.