# Strabo de situ orbis 236.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 236.5 to 236.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/236.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/236.5

Et eorum pariter ope Syracusas aedificauit. Itaque ciuitas & agri felicitate: & naturali portuum commoditate: tantum accepit incrementi. Viri quoque principali dignitate insignes extiterunt, Obuenitque Syracusano populo: ut sub dominatu constitunti: reliquos suae ditioni subiugarent: ac libertatem adepti: Alios Barbarorum serui ture oppressos in libertatem uendicarent. Erant autem Barbari quidam Inquilini: Quidam uero e transmarinis terris aduecti, Verum maritimas nulli ripas prohibentibus Graecis: attingere audebant. A mediterraneis uero locis prorsus excludere: minime ualebant. Hactenus facile cultores perdurarunt. Siculi: Siccani Morgetes: Aliique nonnulli. Equibus & Iberi sunt: qui primi Siciliam hauitasse dicuntur e Barbaris sicut au ctor est Ephorus. Eniuero morgantium e Morgetibus habitari coeptam uerisimile fit: Ea utbs quondam fuit. Quae nunc nulla est. Aduetantes uero indem Carthaginenses: & hos & Graecos cladibus afficere nunquam destiterunt: Syracusani tamen obstitere, Postea Romani Carthaginenses eiecerunt: & Syracusarum pr obsidionem potiti sunt. Cum autem Pompeius aetate nostra & reliquas ciuitates: & Syracusas uastasset: Caesar Augustus eo missa colonia magnam uetusti oppidi partem restituit. Nam quinque constabat urbibus oli. Moenia standic. &. lxxxx. continens. Totum quidem ambitu explere non oportuit, Partem uero quae insulam aspe ctans Ortygiam colitur: habitatoribus implere satius esse censuit: cum haud contemnendum haberet urbis spatium. Ortygiam pons terrae coniungit. Ea fontem habet Arethusam: in pelagus fluuium statim emittentem, Hunc ipsum Alpheum esse: traditum est in fabulis. Qui cum in Peloponneso sumat originem: per mare sub ter ram: usque ad Arethusam fluenta perducat. Deinde hoc ex loco emergentem rursus excurrere in pelagus Talibus autem de rebus coniecturam faciunt: poculum quoddam olympiae in amnem ipsum decidens: hoc in fonte demum emersisse. Sacrorumque in olympia factorum: sordibus turbulentum fieri fluuium. Haec sequutus Pindarus: Venerabile inquit flumen alphei fontes: syracusas germen Ortygiae. Eadem Timaeus philo sophus Pindaro adstipulatur. Siquidem Alpheus antequam pelagus attingat: in quempiam dilaberetur hiatum: Cre di posset hinc subter humum: usque in Siciliam: nequaquam marinis fluctibus admixtas perferre aquaes potuique placidas. Postquae uero os ipsum fluminis palam mare manifestum irrumpit.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
