# Strabo de situ orbis 236.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 236.9 to 236.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/236.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/236.9

Nihil antm aluio uicinum est: quod fluminis aquas absorbeat: Licet nec sic dulcis permaneret aqua: si fluxus ipsae supernae innatans: aut in fra terram intret: prorsus est impossibile. Contra enim Arethusae testatur aqua: potioni commoda & ipsius Al phei fluentum: nequaquam mari confusum: tanto incursu permanens: quod in alueum uictum incidat: At res omni no fabulosa est. Vix.n. hoc de Rhodamo credimus: cuius aquam per lacum diffluens adeo permaneat: ut ma nifestam oculis seruet excursionem. Caeterum id quidem exiguum interuallum est. Nec undas agitante lacu. Hic autem cum ingentes tempestates & inundationes fiant: nullus persuasiones aut crudelitatis: affinem permittunt esse sermonem. Appositum uero poculum magis ac magis mendacium auget. Id enim haud credibile est: cum eo modo & talibus terminis delatum esse dicatur. Verumenim uero multi subter ranei labuntur amnes: uariosque per locos. At non tantum per spacium. Quod si possibile sit: ea quae diximus omnino impossibilia: quaeque de Inacho traduntur fabulis perquamsimilima. Fuit enim de Pindi uertice: ut auctor est Sophocles: & Lachino de Perrhebis in Amphilocos & Acarnanes & Acheloi commiscetur aquis. Et hinc gradiens Argos: undas abscindens ad Ici populum peruenit Lyrcii. Dilatant autem monstrosum hunc sermonem: nonnulli qui Choninopum ex nilo Delum transmittunt. Zoilus orator in Tenediorum collaudatione: Alpheum e Tenedo effluere dicit. Is est qui Homerum: uti fabularum scriptorem uituperat. Ibicus uero Sicyoniorum amnem Asopum e Phri gia labentem asserit. Meliusque Hecateus: qui Inachum Amphilochorum flumen: ex Lachino fluens scribit. A quo & eas erumpit, Alterum ab Argolico esse: & ab Amphiloco nomen assumpsit: qui & urbem Agos Amphilochium appellauit: Iste illum quidem in Acheloum irrumpentem affirmat. Ean Aeas tem uero in occasum: Apolloniam uersus fluere. Ex utroque antem insulae latere: portus sunt magni. E quibus Centoripa maior est stadt. lxxx. Hanc urbem uero & Catanam refecit caesar augustus: sicut & centoripa cum illa ad Ponpeii destructionem plurimum attulisset adiumenti. Supra Catanam &n. Centoripa iacent. Etneis propinqua modo Symetus tibus. Fluminique Symeto: agrum Cataneum influenti.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
