Latin
239.5 to 239.8
Strabo, Strabo de situ orbis 239.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et magni prouentus: Aluminis effossionem. Calidas etam aquas &euaporantes ignes. Inter hanc: Siciliamque ea iacet: quam Vulcano sacram uocant: Saxosa tota: &deserta: &ignitia. Trifariamque quasi ternis ex crateribus efflat E quorum sane maximo Laminas flammae eructant: quae magna ex parte meatum referserunt, E longa uero creditum est obseruatione flammas ipsas flatibus concitari: tum hic tum in Etna. Quibus cessantibus: cessant &flamae. Nec uero id ratione caret. Venti. n. e marinis exhalationibus captantes originem: &generantur: &nu triuntur. Adeo ut de cognata materia accidentique: ignis incensus spectatores ipsos mirari non sinit alio quodam modo talia: Ex tribus illis caracteribus unum partim effluxisse, polybius asserit. Alios uero per manere. At maximo labrum adesse rotundum: ad stadia quinque. In magnitudinemque paulatim conduci: ad pedum. l, Diametrum. Cuius quidem profunditatem: usque ad mare stad spacio esse. Sicut in uentorum langore licet intueri. Quod si haec ipsa credibilia censueris: forte fidem non abrogaueris ad ea quae de Empedocle uulgo fabulantur. Igitur si spiraturus est Auster nebulosam circum insulam effundi caliginem di cit. Adeo ut longe Sicilia cerni nequeat. Flante uero Borea: puras flammas ex eo quem dixi cratere altius extolli. Ac maiores emitti strepitus. Zephyrum autem medium quendam tenere ordinem Reliquosque cra teras eiusdem quidem esse generis. Exhalationum uero minores habere impetus. Exque fragorum differeti tia: &quo ex loco exhalationes inchoent: &flammae &fumus annotari. Et tertium rursus in diem quis spiraturus sit uentus. Omni igitur languente spiritu: Alios ex Laparitanis saltem futurum Praedicere uentum ait nec id quidem falso. Qua ex re quod a Poëta fabulosissimum dici uisum est: haud inaniter dictum apparet. Sed occulta quadam ratione ueritatem insinuasse. Cum dicat Aeolum uentorum esse custodem. De quo in superioribus facta a nobis est mentio. Quoniam satis expressa est noticia euidentiae huius: dicat quod spiam: utraque enim aequali sunt dispositione: &euidentia. Atque amborum communis est uoluptas. Redea mus ad earm rerum a quibus regressi sumus: ordinem. De Lipara nempe: &de Thermessa dictu a nobis est.