# Strabo de situ orbis 243.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 243.1 to 243.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.1

Pingue solum fugitans: montisque reliquit Ithome. Ita cum Messenium diuisissent agrum: reuenientes in patriam: Parthenias nequaquam cum aliis pari honore dignabantur. Perinde ac matrimonio minime progenitos. Itaque ipsi cum seruis conspirantes Elotibus Spartanis insidias ordiebantur. Conuenit ut signum in foro: cum adoriendum esset: tollerent pileum laco nicum. Qua re per seruos quosdam Elotes patefacta: contra impetum ferre factu difficile esse cognouerunt. Ma gna enim erat hominum multitudo. Et quod maximum erat: una eademque mens omnibus: quippe qui sese inuicen germanos esse cogitarent. Qui autem signum tollere debuerant: e forro concedere iussi fuere. Qui rem ge rendam indicatam esse senserant: sese continebant. Alii per eorum partes persuadebant: ut foras in coloniam excede rent. Quod si satis idoneum coepissent locum permanerent. Sin contra redirent: quintam Nesseniae terrae par tem sortituros: Tum missi Achiuos contra Barbaros bellum gerentes offenderunt. In partem igitur pericule rum assumpti Tarentum aedificant. Caeterum amplissimae Tarentinorum opes aliquando fuere: rem suam ciuilem populari potestate gerentes Democratia. Nam classe maxima cunctos superauerunt accolas: peditesqu ad milia. xxx. in expeditiones emisere. Equitum uero tria mil. Ductores autem equitum mille. Pythagori cam quoque philosophiam amplexati sunt. In primis Archytas singulariter: qui diuntius eius ciuitatis pri ceps eminuit: Inde posterioribus annis illecebrosae inualuere delitiae: propter fortunas nimium secundas: adeo ut plures totius populi ludos: festasque celebritates quotannis agerent: qui reliquos anni dies. Eam ob rem in deterius urbanum regimen ferebat. Cuius flagitiorum unum illud documentum est, quod externis uti Imperatoribus coacti sunt. Contra Messapios enim & Lucanos: Alexandrum Molossorum regem accersie runt. Antea quoque Archidamum Agesilai filiu. Postea Cleonymum & Agathoclem. Dein pyrrhum: quo tempore aduersus Romanos bellum conflauere. Nec uero illis obtemperare ualuerunt: quos inuocarant. Quin eis infensi inimiciciam contraxere. Alexander itaque publicum Graecorum conuentum tractus illius: eorum compulsus odio: ad Theuriorum agrum traducere conatus est: cum in Herculea Tarentinae telluris aede: illum celebrarimos esset, lubebatque ad Acalandrum amnem locum aedificari: ubi concilia forent. Vnde & rem illi malegestam: propter ingratos eorum mores obuenisse fertur. In eosque Annibalis tempestate redundasse: libertate spoliatos. Posterius uero admissa Ro, colonia: solito melius tranquillo degunt in ocio.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
