Latin
243.5 to 243.7
Strabo, Strabo de situ orbis 243.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Bel lum autem contra Messapios Heracliae causa suscepe Dauniorum: &Peucetiorum Reges socios &adiutores habentes. Terra deinceps lapygia: non sine admiratione commoda oppido est. Na cum in superno tergo aspera uideatur ubi aratris panditur: altioris fertilitatis glebas inuenies. Cunque aquarum indiga est nihilominus laeta suppeditat pascua: &arboribus referta spectatur. Haec etiam omnis regio aliquando copio sa admodum mortalium multitudie floruit: &tredecim urbes habuit. Nunc autem excepro Tarento: atque Brundusio: caetera exigua sunt oppidula. Adeo adsumptae sunt uires. Salentinos Cretensium fuisse to loniam memoriae proditum est. Hoc in loco Mineruae fanum est: quod aliquando locupletissimum extitisse constat. Extat &scopulus: quem ultimam lapygiam appellant: multis in pelagus &ortum hybernum pro minens. Paulatique sese conuertens ad lacinium flectitur. In quo ab occasu se attollit: &ad ipsum Taretini sinus os claudit. Similiter ad ipsum sinus lonii ora Cerauniis clauduntur a montibus. Ab eo ad montes Ceraunios: &ad lacinium: stad circiter, dec. interuallum est. A Tarento autem ad Brundusium naui gationis circuito est: ad Bari seu Baretum: ut nunc uocant: ut autem antea: Baretem urbem exiguam: staqum sexcentorum est. lacet uero in Salentinorum finibus: ad quam pedestri magis: quam maritimo itinere: a Tarento facile peruenitur. Hinc ad Leuca (ea enim urbs non grandis est) stad. deccisunt. Ibi odoris aquam fetidi fons effundens aspicitur. Fabulae tradunt reliquos Gigantes e uicina Campaniae phlegra: cum Hercules pul sos exagitaret: uocabantur autem leuternii ad ea fugitasse loca: contractosque subiisse terram. Et ex eorum cruore talem efflusionem continere fontem. Eam ob rem &littus illud leuternium appellari. Ex leucis quidem ad Hydruntem urbeculam stad. cl. Hinc Brundusium. xl. stad sunt. Totidem ad Sasonem insulam. Quae ip sius inteualli: quod inter Epyrum &Brundusium interiacet: media sita est. Ea propter qui rectum nauigando tenere cursum nequeunt. A Sasone ad Hydruntem: leuorsum iter faciunt.