# Strabo de situ orbis 243.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 243.5 to 243.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.5

Bel lum autem contra Messapios Heracliae causa suscepe Dauniorum: & Peucetiorum Reges socios & adiutores habentes. Terra deinceps lapygia: non sine admiratione commoda oppido est. Na cum in superno tergo aspera uideatur ubi aratris panditur: altioris fertilitatis glebas inuenies. Cunque aquarum indiga est nihilominus laeta suppeditat pascua: & arboribus referta spectatur. Haec etiam omnis regio aliquando copio sa admodum mortalium multitudie floruit: & tredecim urbes habuit. Nunc autem excepro Tarento: atque Brundusio: caetera exigua sunt oppidula. Adeo adsumptae sunt uires. Salentinos Cretensium fuisse to loniam memoriae proditum est. Hoc in loco Mineruae fanum est: quod aliquando locupletissimum extitisse constat. Extat & scopulus: quem ultimam lapygiam appellant: multis in pelagus & ortum hybernum pro minens. Paulatique sese conuertens ad lacinium flectitur. In quo ab occasu se attollit: & ad ipsum Taretini sinus os claudit. Similiter ad ipsum sinus lonii ora Cerauniis clauduntur a montibus. Ab eo ad montes Ceraunios: & ad lacinium: stad circiter, dec. interuallum est. A Tarento autem ad Brundusium naui gationis circuito est: ad Bari seu Baretum: ut nunc uocant: ut autem antea: Baretem urbem exiguam: staqum sexcentorum est. lacet uero in Salentinorum finibus: ad quam pedestri magis: quam maritimo itinere: a Tarento facile peruenitur. Hinc ad Leuca (ea enim urbs non grandis est) stad. deccisunt. Ibi odoris aquam fetidi fons effundens aspicitur. Fabulae tradunt reliquos Gigantes e uicina Campaniae phlegra: cum Hercules pul sos exagitaret: uocabantur autem leuternii ad ea fugitasse loca: contractosque subiisse terram. Et ex eorum cruore talem efflusionem continere fontem. Eam ob rem & littus illud leuternium appellari. Ex leucis quidem ad Hydruntem urbeculam stad. cl. Hinc Brundusium. xl.stad sunt. Totidem ad Sasonem insulam. Quae ip sius inteualli: quod inter Epyrum & Brundusium interiacet: media sita est. Ea propter qui rectum nauigando tenere cursum nequeunt. A Sasone ad Hydruntem: leuorsum iter faciunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
