# Strabo de situ orbis 244.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 244.9 to 244.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9

Illi enim uitae illius conuersionem: nescio quo pacto: penes se factam esse asserunt: quam in deorum numerum relationem uocant. Haec igitur secundum Artemidorum interualla iacent. Secundum uero locorum descri ptorem: e Brundusio ad Garganum miliaria,c. & . lxv. Ea uero Artemidorus auget. Caeterum hoc ex loco Anconem usque mil,coliiii. isse ait. At Artemidorus ad mille, cc, & xc.fere Anconis distantias stad mil. pasicc.I. esse refert: multo minus quam ille, Polibius uero illa ab lapygia emensa fuisse tradit: & mil. pasd.lxii, ad urbem Silam edisserit. Hinc autem Aquileiam, c.lxxviii. Haud sane concordant cum eo: quod littoris Illyrici affertur interuallo:e montibus Cerauniis ad sinum Adriatici maris intimum: cum hunc supra. vi. mil. esse demonstrent: & eum maiorem illo esse constituant: qui minor multo sit. Et omnes cum omnibus inter sese de interuallis dissentiunt: sicuti saepenumero a nobis dicitur. Ad nos ubi diiudicari licet: nostram ef ferimus sententiam: ubi sane illorum dicta in medio ponere oportere minime putamus. Quod si nec ab illis habeamus: haud mirandum est si nos etiam in huiusmodi materia aliquid omisimus. Ex ma

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
