Latin
246.1 to 246.4
Strabo, Strabo de situ orbis 246.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
gnis quidem rebus nullam profecto omitteremus: At parua si cognita fuerint: paruum utilitatis afferunt: sin omissa latuerint toto ex opere: aut nihil: aut non multum absciderit. Statim uero à Gargano sinus me dius profundus quidem excipit: cui adiacentes accolae Appuli proprie nominantur. Ipsique &Daunii &Peucetii eam dem usurpant linguam. Nec in caeteris: in hoc usque tempus discrepant. Antiquis uero temporibus discrepalse: simile ueri est. Vnde &diuersa in omnibus inuaiuisse nomina. Priori tempore uniuersae huius terrae se cunda fortuna florebat. Postea uero &Annibal &sequentia bella desertam illam rediderunt. His in locis clades illa Cannensis obtigit: in quam tot &Romanorum &sociorum corpora occidioni data sunt. In ipso sinu lacus est: supra quem in mediterraneam Teanum est Appulum: eodem quo Sidicinum nomine. Qua in parte Italiae latitudo non parum contrahi uidetur. Vbi sunt puteoli a mari ad mare: minus stad milse Isthmus reliquitur. Post lacu autem ad Ferentanos &Bucanum praeternauigandi commoditas est. Vtraque ex lacus ripa ad Bucanum &Garganum stad sunt, cc. Quae deinde Bucano coniuncta sint: in superioribus dictum est. Huius generis &magnitudinis Italia est. Cum multa a nobis disputata sint: nunc amplissima significabimus. Quibus hoc tempore ad tantum maiestatis fastigium res Ronana conscenderit: Vnum quidem quod in star insulae: tuta in circuitu maria custodiant: paucis exceptis partibus: quae tamen in accessis uti mu ro motibus uallatae sunt. Secundum est maxima ex parte ipsius importuositas. Et quod sicubi portus exi stunt: magnitudine &excellentia mirabiles: adstant aduersus externorum impetus commodi Nec minus ad inferendas incursiones: &ad ipsam mercaturae commoditatem &abundantiam. Tertium aeris uniuersi temperies: cui subiacet. Ad quam uarietatem animalia: arbores: &(ut paucis simpliciter dicam) cuncta qu bus utilissimus mortalibus uictus suppeditatur: plurimam diuersitatem habent: siue bonum siue malum di xeris. Ipsius longitudo a septentrione in meridie ut plurimum extenditur. Cuius longitudini additamen tum est Sicilia: talis &tanta perinde ac eius pars. Aeris temperies &intemperantia: pro caloris &frigoris &ho rum mediocritatis conditione diiudicatur. Itaque cum tanta longitudine: quae nuncem Italia: eam in amborum excessuum medio iacentem plurimam temperate conditionem continere necesse est modisque plurimis.