# Strabo de situ orbis 246.9-11

Strabo, Strabo de situ orbis, 246.9 to 246.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/246.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/246.9

Nec longe post tertium: in quo deleta Carthago fuit: & Romani potiti inunt Afri ca & Hispania: quantum Carthaginensibus eripuere, Graeci uero & Macedones & Aliae intra Taurum & Alyn fluuium incolae: nouandis rebus cum Carthaginensibus conspirarunt. Hos etiam ut simul in potestatem redigerent progressi sunt. E quibus Antiochum regem & Philippum & Persen & Illyrios Thracesque finitimos: Graecisque ac Macedonibus aduersus Romanos belligerendi primordia eripuere, Et donenc uniuersos in stragem darent: qui intra Istrum atque Alyn incolunt: perpetuo dimicare prexerunt. Eadem & Hispani & Galli sunt perpessi: caeterique omnes qui Romano parent imperio. Ab subiuganda enim Hispania nunquam ab armis cessatum est: donec uniuersam illatis stragibus occuparent. Capris deinde Numantinis & Vreetho: nouissimeque Sertorio mactato. ultimisque uastatis Cantabris ab Caesare augusto exteriorem & interiorem Galliam totam cum Liguria: primum quidem particulatim adepti sunt. Postea diuus Caesar: dehinc Augustus communi bello pariter coeperunt. Hoc uero tempore aduersus Germanos belligerant: ab hisce propinquis incitati locis. Vnde quibusdam iam triumphis decoratam fecere patriam. Oram Africae nisi quae Carthaginensibus subiecta est: Regibus & illis quidem subditis commiserunt. Qui cum descriuere extincti sunt. Nunc sub lubae regno consistit: & Mauritania & caeterae Libyae pares plurimae: propterillius in toma num populum beniuolentiam & amiciciam. Similia & de Asia contigere. Siquidem initio per reges Romanis obedientes gubernabatur. Postmodum cum illi defecissent: ut reges Attalici Syri Paphlagones: Cappadoces & aegyptii rebellantes: ac postea destructi: quemadmodum & de Mithridate Eupatore casus tulit & de aegypti regina Cleopatra. Cuncta sane intra Phasin & Euphratem praeter Arabes aliquos romanum possit & imperium & ab eis reges designati.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
