# Strabo de situ orbis 247.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 247.1 to 247.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.1

Armenii uero & ultra Colchos iacentes Albani & Iberi so la ducum praesentia indigentes bene quidem sese continent. Caeterum cum Ronani uariis implicentur negotiis: rebus student nouis. Qualiter & ii qui trans Istrum & Euxinum pontum accolunt praeter Bosphoranos & No mades ritu pastorum uagos qui partim obtemperant: partim ad omnem uitae comnionem sunt prorsus inutiles prae sidiis tantum indigentes. Reliquam plagam tenent pastores: & qui sub tentoriis uitam agitant longe seorsum ha bitantes. Parthi uero finitimi tam immensis ualentes opibus: Romanis tamen & aetatis nostrae princi pibus subdidere colla: & imperatorum maiestati cessere, Itaque non modo trophea: quae quondam de Rona norum cladibus erexerant Romani transmisere: sed etiam Phraates rex Caesari augusto filios credidit: & natorum natos obsides exibuit: ut obseruandam coleret amiciciam illis enim his annis ambiunt qui piam qui eis imperet a Roma saepenumero, flagitantes. Et ferme propius adsunt ut uniuersum eorum potentia tum Romano subiiciant imperio, Ipsam quoque Italiam seditionibus saepius agitatam ex quo in Romanam di tionem redacta est: Quin & Romam ipsam ciuilis moderationis & imperatorum uirtus continuit: & ne ad ma iorem delictorum & uastationis cumulum prolaberetur inhibuit. Arduum sane atque difficile est alio pacto tale re gere imperium quam si uni perinde ac parenti procuratio demandetur. Nunquam igitur tanta pacis facultas: tantaque bonorum cobia Romanis & eis societate foederatis affuit: quantam Caesar suppeditauit Augustus. Ex quo perfectam & absolutam dignitatis potestatem accepit: & hoc tempore successor eius filius praestat Tibe rius. Illum sibi gubernandi: & edictorum normam exemplarque constituens. Nec minus eum ipsius filii germani cus: Drususque suam genitori nauantes operam. Septimus Liber reliquas Europae partes explicat. Sunt autem quae orientem spectant ultra Rhenum usque Tanain & Meotidis paludis ostiu. Quae inter sinum Adriaticum: & sinistras maris pontici partes Ister accipit: ad Austrum usque in Graeciam atque Propontidem. In his tota Macedonia continetur.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
