Latin
247.9 to 247.12
Strabo, Strabo de situ orbis 247.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Intersunt &amnes alii nauigiis permeabiles: Equibus est Hamasia. In quo Drusus Bructeros nauali proelio superauit. Hi similiter ab Austro ad Aqulonem in oceanum elabuntur. Regio haec uersus Austrum extensa: quoddam continem: Alpibus dorsum efficit: àd orientem protensum: quae si quaedam alpium particula existat. Plerique autem hunc in mo dum ostenderunt: &perper situm antedictum: &cum eandem efferat materiam. Huius tamen tractus partiens nequequam in tam sublime extollunt. In hoc tractu sita est Hercinia silua: &Sueuorum natio. Ex quibus nonnulli intra: alic extra siluam habitant: sicut &Colduorum plerique. In quibus: &Bubiemum Marobudi regia. Quem in locum ipse com alios pluris traduceret incolas: suos conterraneas Marcommannos adegit. Is. n. ex humiliori gradu ma iores ad res constitutus fuit: postquam e Roma regressus est. Nam a iuuenilibus annis hic uersabatur: ubi ab Augusto caesare magna beneficia comparauit. Reueniens autem magnum adeptus est potentatum. Et praeter eos quos ante dixi populos: Luios etiam uendicauit: gentem sane permagnam: &Zumos &Butones &Mugile nes &Sabinos: &ipsorum Sueuorum nationem amplissimam. Senones Sueuorum natio ut superius dixi: partim intra partim extra siluam habitant: Getarum contermina genti: Sueuorum quidem gens amplissima. E Rheno siquidem usque ad Albin peruenit fluuium. Eorum portio etiam trans Albin loca depascitur: quemadmodum Eumondori &Lancosargi, Nunc autem isti trans fluuium in fugam compulsi exciderunt. Cone autem est omnibus: qui hunc tractum incolunt: ut alio fa cile migrent: &propter uictus tenuitatem: &propter agrorum ignauiam colendorum: &propter inopiam pecuniarum