# Strabo de situ orbis 247.9-12

Strabo, Strabo de situ orbis, 247.9 to 247.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9

Intersunt & amnes alii nauigiis permeabiles: Equibus est Hamasia. In quo Drusus Bructeros nauali proelio superauit. Hi similiter ab Austro ad Aqulonem in oceanum elabuntur. Regio haec uersus Austrum extensa: quoddam continem: Alpibus dorsum efficit: àd orientem protensum: quae si quaedam alpium particula existat. Plerique autem hunc in mo dum ostenderunt: & perper situm antedictum: & cum eandem efferat materiam. Huius tamen tractus partiens nequequam in tam sublime extollunt. In hoc tractu sita est Hercinia silua: & Sueuorum natio. Ex quibus nonnulli intra: alic extra siluam habitant: sicut & Colduorum plerique. In quibus: & Bubiemum Marobudi regia. Quem in locum ipse com alios pluris traduceret incolas: suos conterraneas Marcommannos adegit. Is.n. ex humiliori gradu ma iores ad res constitutus fuit: postquam e Roma regressus est. Nam a iuuenilibus annis hic uersabatur: ubi ab Augusto caesare magna beneficia comparauit. Reueniens autem magnum adeptus est potentatum. Et praeter eos quos ante dixi populos: Luios etiam uendicauit: gentem sane permagnam: & Zumos & Butones & Mugile nes & Sabinos: & ipsorum Sueuorum nationem amplissimam. Senones Sueuorum natio ut superius dixi: partim intra partim extra siluam habitant: Getarum contermina genti: Sueuorum quidem gens amplissima. E Rheno siquidem usque ad Albin peruenit fluuium. Eorum portio etiam trans Albin loca depascitur: quemadmodum Eumondori & Lancosargi, Nunc autem isti trans fluuium in fugam compulsi exciderunt. Cone autem est omnibus: qui hunc tractum incolunt: ut alio fa cile migrent: & propter uictus tenuitatem: & propter agrorum ignauiam colendorum: & propter inopiam pecuniarum

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
