Latin
250.1 to 250.4
Strabo, Strabo de situ orbis 250.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cunque in Tuguriis habitent: in diem habent supellectilem. Plurimam e pecoribus trahunt alimoniam: sicut &Nomades. Eorumque instar domesticum in carris tollentes instrumentum: quocunque sors tulit &opinios suis cum armentis conuertuntur. Hi autem alii Germaniae populi indigentia laborant. Cherusci. Catti, Gama brini, Chartuarii. Ad oceanum praeterea pertinentes Sugambri. Chaubi. Bucteri. Cibri. Cauci. CaulciCampsiani. Caeterique complures. Bisurgis: &Lupias annis in unum ad Amasiam deferuntur staqum. de a Rheno semotus: per Bructeros minores labens. Est &salas fluuius: inter quem &Rhenum: cum Drusus germanicus belligeraret: domitis hostibus uictor oppetiit. Nec enim plurimas in potestatem gentes redegit: sed etiam iacentes in medio nauigationis cursu: uicit insulas. Quarum Byrchanem obsidione complexam coepit. Haec natio propter suscepta contra Romanos bella nobilitatem adepta est. Postea cum indeditionem uenerit: rur sumque desciuerit: Habitatasque terras reliquerit nomen assequuta est. Tametsi famae maiores extitisset. si Caesar augustus flumen Albin transire ductoribus suis concessisset: &illic rebellantes adoriri. Mon autem faciliorem militandi uiam in eo quod in manibus uersatur bello suspicatus est: si ab is qui extra flumen Albin quietem agitant sese contineret. Nec eos ad inimiciciarum communionem ultro lacesseret. Caeterum Su gambri uicini Rheni amnis accolae: belli exordia factitarunt. Cum Melonem belli buctorem haberent. Et exinde alius alia regni potentes dissiderent &bellum pace soluerent. Ac denuo desciuerint proditis obsidi bus &calcata fide. Aduersus illos perfidia magnae fuit utilitati. Quibus autem fides adhibita fuerat: ii magnas clades intulerunt sicuti Cherusci: &eorum ditioni subiecti. In quibus tres Romanorum ordines militum cum Imperatore Quintilio Varro foederibus fractis per insidias obtrucati sunt. poenas uero luerunt uniuersi. Et Germanico iuniora clarissimum praebuere triumphum. In quo illustrium uiro rum ducta sunt corpora, simul &foeminarum. Semiguntus segesti filius Cheruscorum ductor &soror eius Vxor autem Armenii cuius ductu &auspicio in Cheruscis conflactum est bellum: in foederum fractione contra Quintilium instituta. Qui nunc etiam bellum ipsum continet, Eius foemine nomen est Thosnelda Secum erat filius trimus Tumelicus nomine.