Latin
250.9 to 250.11
Strabo, Strabo de situ orbis 250.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Dictu profecto ridiculum est: ut homines ad euentus quos perpetuo natura efficit: per dies singulos bis accidentes: indignati: e patrio solo digrederentur. Res autem ficta esse ui detur: quod ingenns adeo aestus obuenerit aliquando: ut reliquos excesserint, Incrementa quidem recipit Oceanus: ac decrementa. Caeterum ad casus huiuscemodi: ordine instituta: atque difinita. Minime uero bene: &qait: Cimbros aduersus inundationes arma sumpsisse: Equi dixit: Gallos intrepidos esse: ac ne gligentes. Mergi domicilia tolerat. Dehinc ea aedificantes instaurant. Quodque maior illis ex aquis qua ex armis uastitas accidit: ut Ephorus phibet Ipsa enim estuariorum series: &uulgata regionis immersio tales exhibere adsurditates non debuit. Cum enim die quolibet hoc ipsum bis eueniat: ne semel quidem sentire id refluentie munus a natura esse: &quidem innoxium. Nec Cimbris solis: sed cunctis Oceani accolis quonammodo incredibile non est: Nec uero bene Clitarchus: qui equis insidentes ait: cum maris cernant impetum equorum cursibus refugere. Interque fugiendum prope esse: ut depraehendantur aquis. Accessum ipsum qu accolis obiicitur: nequaquam tanta celeritate fieri nouimus. Cum sensim &latenter ipsum mare propinquant. Neque quod in dies efficitur: &uicinis omnibus insonat: antequam spectetur tantum terroris debet incutere: ut fuga pinde ac ex inspato irrumpat: capessenda sit. Haec sunt quae de rerum scriptoribus a Posidonio: iure quidem ac merito: repraehenduntur. Nec male profecto coniecturam facit: quod latrocinando in certis errabundi sedibus Cimbri ad paludem usque Meotin militiam agitarint. Ab eiis enim Cimmerius uocatus est Bosporus: quasi Cim bricus, Cum graecorum lingua Cimmerios Cimbros nominet.