Latin
251.5 to 251.7
Strabo, Strabo de situ orbis 251.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
uel si aliud etiam mortalium ge nus inter mare: orientaiesque Germanos situm: succedat, hoc sane ipsum incognitum. Et de caeteris ad Aqui lonem ordine iacentibus: diceret. Nec. n. Bastarnas: nec Sauromatas: &generaliter ullos supra pontum habitantes: nouimus. Nec quantum ab Atlantico remoti sint pelago. Neque si ad aliud propinqui sunt. Australis uero pars Germaniae trans Albin fluuium: quae quidem contigua est: a Sueuis adhuc tenetur. Dende Getarum mox terra copulatur. Principio quidem angusta: ad Istrum porrecta, qua plagam spectat Australem. Contra uero e regione ad montanam Hercyniae siluae radicem: pars montium in ea continetur. Postmodum extenditur latius ad Aquilonem usque ad Tyrregetas, Certos uero terminos proferre non possumus. Verum propter Istorum ignoratione locorum: qui Rhipheos montes: &Hyberboreos fabulando narrauere: digni: quorum sermones admitterentur: habiti fuere. Illi autem omittantur: simul &Pytheas Massiliensis: inquibus de Oceani littore mentitus est: quodam usus praetextu: inquisitione uidelicet rerum caelestium: atque Mathematicarum. Et siqua Sophocles in Tragico carmine de Orithya cecinit: ut a Borea rapta: super omnem pontum ad telluris extima transportaretur. Noctisque fontis: &caeli uertices ac uetustum Phoebi ortum: nihil quidem ad praesens institutum. Sed omittantur: ut in Phaedro ait Socrates uerum quae ex antiquorum monumentis: &huius aetatis accepimus in medium proferamus. Getas igitur Graeci Thraces opinati sunt: qui quidem utrunque Istri latus incolebant: ut &Mysi. Thraces sane utrique Et quos nunc Mysos nuncupant: A quibus Mysi quoque educti sunt illi: qui inter Lydos &Phrvgas &Troas habitant. Et ipsi etiam Phryges Thracium genus sunt Bryges dicti. Sicut &Mygdones: &Be bryces: &Medobithyni: &bithyni &Thyni. Reor etiam ipsos Mariandynos. Isti omnes Europam omnino deseruere, At Mysi: una permansere. Recte Homerus mea simul &Posidonii sententia: opinari uisus est. Europae cultores Mysos nominare. Eos inquam qui in Tracia sunt: cum dicit.