# Strabo de situ orbis 253.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 253.1 to 253.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.1

quiasue uxores duxisse contigerit: subuersio quaedam est. Is hymenaei prorsus expers: infelix a nymphus inter conciues uulgatur. Ad haec quidem & reliqui consentiunt. Et una confessione consonant, Nec sane decet: ut iidem miseram piter esse uitam putent inter pluras non uersari mulieres. Simul probum & equum si ne uxoribus esse censeant. At eos religiosos deum cultores arbitrari: & sumi conscensores: quod foeminis careant: communibus admodum opinionibus aduersatur. Cuncti namque foeminas superstitionis duces: & autores esse existimant. Eae enim sunt: quae uiros ad deorum cultus ad dies festos ad uenerationes ad preces inuitent amplius. Rarumque est: ut uir quispiam sine uxoribus solus degens talis reperiatur. Eundem rursus poetam inspice & quae loquitur. Introducit.ntristem quandam mulierem fraudibus circa sacrificia succesentem: hunc in modum dicente. Dei nos praecipue inquit qui uxores duximus: consumunt. Semper enim di es aliquis festus necessario agendus est. Qui autem mulieres prorsus est: haec ipsa subincusat. In dies uero quinquies immolabamus. Septem uero circucirca ancillae cymbalis insonabant. Quaedam ululatus aedebant Proprie uero Getas uxoribus carentes: religiosos putandos declarat. Idque praeter opinionem, Caeterum diuinarum rerum studium: hac ipsa in gente plurimum esse posse. Ex iis quae locuntus est Posidonius: haud abroganda fides est. Nec non ab aimantum esu abstinuisse religionis gratia non negauerim: sicut & reli qua tradit historia. Proditum est nimemoriae: ex Getarum gente quempia nomine Zamolxin seruisse Py thagorae: & celestium rerum aliquas ab eo didicisse. Cumque ad aegyptios usque peregriatus errasset quaedam etiam illorum accepisse. Cumque suam reuertisset in patriam magna in caritatem ac studio apud principes nationemque illam habitu quid portenderent signa praesagientem. Denique persuasum Regem animum induxisse: ut illum in regni societate acciperet: ut qui ad deorum arcana annuntianda foret idoneus. Et ab initio quidem: eius quem maxime ueneramur: dei sacerdotem constitutum. Postea uero dei appellationem comparasse. Inde speluncam nactum subterraneam caeteris quidem inaccessibilem: eo in loco degere solitum externis excepto rege. Eiusque ministris colloquia rara facientem. Adiutasse etiam Regem: cum homines longe magis quam prioribus an nis: cenrneret animos illi attentius adhibentes tanquam e deorum consilio edicta efferenti.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
