# Strabo de situ orbis 253.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 253.5 to 253.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.5

Hic quidem mos ad nostram usque perductus aetatem perseuerat, Vt semper aliquis eismodi praeditus institutis inueniatur: qui regi consiliarius assit. Et ipsos inter Getas dei nomen assequatur. Sacerque relictus est mons quem sic nominant. Nomen nero est illi Cogeonum. Quo uocabulo & amnem praelabentem uocitant eoque tpore Byrebi stas Getarum tenebat imperium aduersus quem dius Caesar iam instruxit exercitum. Deceneas hoc praedi tus erat honore. Abstinere enim ab animantium esu ex ipsius Pythagorae institutis: ab Zamolxi tradi tis modo quodam permanet. Talia igitur male aliquis dubitauerit: de poetae ipsius textu. Deque Mysis quos illustres & equarum mulsores appellat. Minimeque asseruerim ea: quae Appollodorus in secundo de naui bus uolumine praefatus inquit. Eratosthenis enim sententiam approbat: qui Homerum ait: reliquosque scri ptores antiquos rerum quidem graecarum noticiam habuisse. Reliquarum autem longe positarum permulta im peritiam tenuisse, Longas enim illos ignorasse uias. Nullamque nauticae artis peritiam accepisse. Quibus ad stipulatum dicit Homerum cum lapidosam uocat Aulidem quemadmodum & e: Multarumque tibiarum Eteo non. Columbisque copiosam Thisben. Herbosum Haliartum. Ceterum quae procul disiuncta sunt: sibique & aliis prorsus ignorata. Cumque amnes circiter quadraginta pontum inflant: ne celeberrimorum quidem mentionem ullam fecisse ut Istri Tanaidis & Borysthenis Hypanidis Phasidus Thermo dontis Halidis: Etiam de Scythis nullam eum egisse memoriam cum uniuersos claros quosdam equamrum mulsores: Lactiphagos. Abiosque idest absque uita nuncupat: Paphlagonesque mediterraneos ab eis nouisse: qui terraestribus propinqui sunt locis. Littora quoque ac maritimam plagam ignorasse iure id quidem. Ea enim tempestate id mare nulli patuisse nauigationi: & proinde Axenon idest inhospitalem Pontum Appellari solitum propter tempestuosa: & per hyemes interclusa loca & Accolarum immanita tem maxime Scytharum hospites immolare solitorum & humanis uescentium carnibus: Et pro pateris Caluarias usurpantium. Nouissime autem cum lones in littora urbes condidissent. Euxinum: idest benignum ho spitem uocari coeptum: Pari modo & Aegypti plagam: & Africae ingnotam: habuisse sicut incrementa Nili & limosas ex pelago aggerationes. Quarum nullam fecisse mentionem. Heque mediae inter mare rubrum & ma re aegiptium telluris.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
