Latin
254.5 to 254.8
Strabo, Strabo de situ orbis 254.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nec de eorum crudelitate in hospites quos immolant: &corporibus uescuntur &capitum ossibus paterarum uice utuntur. Quorum causa pontus axenus: idest in hospitalis appellabatur. Fingit autem claros quosdam equam rum mulsores lactiphagos: Abios atque iustissimos homines: qui nusquam terrarum existant. Quonam igitur pacto inhospitalem nominasset nisi agrestem Efferatamque uitam nouissent. Neque ipsos praecipuae quam tales essent sunt nimirum isti Scythae. Antea uero non equarum mulsores qui ultra Mysos: &Thraces atque getas sunt. Neque lactiphagi &Abii. Sed nunc carros habitant pro domibus &Nomades idest pastores uocantur qui e pecoribus lacteque &caseo degunt praesertim equino. Thesaurizandi prorsus ignari &cauponandi praeter quam onus pro onere. Qualiter ant poetam Scythas ignorauit: cum homines equamrum mulsores &lactiphagos appellarit. Quod uero illius aetatis scriptores eos equamrum mulsores uocabant testis est Hesiodus in uersibus quos de Eratosthene adiecit Ethiopasque &ligustice Scythas equarum mulsores. Quidnam ue ro mirum est si in magna rerum contractarum apud nos copia: &ipsarum iure uiolato iustissimos clarosque dixit eos qui minime in conuentis: &quaestu uitam agunt quin communia cuncta possideant Excepto ense duntaxat &cyatho. In hisque uxores &liberos in primis: pro Platonis instituro communes habent. Eschy lus ipsi quoque poetae consonans que Scythis inquit conuiue aequitatis seruatores: Scythae. Ista &adhuc in Graecis opinio permanet. Eos. n. simplicissimos censemus esse: &ad mala minime pronos. Et nobis ipsis continentiores: &paucioribus contentos. Noster sane uictus ad omnia ferme peiora immutatus protenditur. Delicias uoluptates malas artes ad infinitas auaritiae uias inducens. Talis igitur maliciae magnitudo: cum ad reliquos Barbaros: tum ad Nomades irrupit. Nam mare attingentes deteriores effecti lantrocinari coe perunt. Mactare hospites. Quandoquidem multis impliciti in eorum luxuriam: &lucra sordida societatemque auaritiae commiragrunt. Quae cum ad mansuetiorem uitam tendere uideantur mores corrumpunt &pro simplici tate superius nuper expolita in rerum uarietatem adiit. Huiusmodi maiores nostri potissimum Homeri aetati propiores extitere. Talesque apud Graecos putabantur quales Homerus ipse loquitur.