# Strabo de situ orbis 254.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 254.9 to 254.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/254.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/254.9

Aspice quae de Scytharum Rege dicit Herodotus. Aduersus quem Darius ductauit exercitum uide quae ab illo scribuntur. Intuereque quae Chrysippus de regibus Bosporanis circa Leuconem scripta prodidit. Plene huius quam di co simplicitatis Persice sunt epistolae. Similiter & Egyptiorum, & Babyloniorum & Indorum extent commen taria. Hanc ob causam & Anacharsis & Abaris & plerique alii generis eiusdem: e Graecia laudem compera runt quod gentile quoddam prae se ferentes insigne: innatam facilitatem lenitatem iusticiamque osten dant. Quid priscos illos commemorare oportet. Alexander sane Philippi filius in ea expeditione quam aduersus Thracas: ultra Emum suscepit: cum triballorum gentem incursasset: uidit eos usque ad Istrum pertinentes. In quo & peucem. Insulam Vlteriora uero tenentes Getas. Eo usque profectus Insulam quaedem ingredi nequisse dicitur nauigiorum penuria. Nam cum in eam ipse Triballorum Rex Syrmus confugisset aduersus Dromichetes

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
