# Strabo de situ orbis 259.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 259.1 to 259.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/259.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/259.1

nem & meotides paludis ostium iacent. Et ex maritimis sane quae maximae ad aquilonem accedunt: & ad ipsum Meoridis ac magis etiam Borysthenis ostium: & interiora sinus Tamyraci & Carpanieti ad quem magnae Cheronnesi tellus angusta: idest Isthmos pertinet. Frigoris autem documentum est inco larum: licet in campis habitantium. Nam nec asinos alunt. Est enim rigoris impatiens bestia. Boues sine corni bus generantur: & nonnullis lima desecantur: quoniam haec particula frigus sufferre nequit. Equi pusilli sunt. Pecodes magnae: aereae scinduntur Hydriae. Quae uero intrasunt congelantur. Quid de ipsius ge lu uehemetia? quid de aliis ad Meotidis ora prouenientibus? Alueus namque e Panticapeo ad Phanagoriam plaustris deambulatur: adeo ut caenum uia tota fiat. Destituti uero in glacie pisces ligonibus effodiuntur ad Gangamam: sic enim locum appellant. Praecipueque Antacei delphinibus magnitudie pares: menoriae quidem proditum est Neoptolemum Mithridatis ducem eodem in cursu aestate quidem nauali pugna barbaros hyeme autem equestri praelio superasse: Vites autem in Bosporo per hyemen terra infodi perhibent: cum multum agri metant: Scriptis etiam mandatum est uehementes ibidem aestus effici: aut forte quia insueta sunt corpora: aut quia per id temporis nullae spirant aurae: aut quia aeris crassitudo plus caloris concipit: quem admodum in nubilis solis agunt radii. Caeterum Ateas latius in eius loci Barbaros regnum tenuisse creditur Is qui aduersus Amyntae filium Philippum bellum gessit. Post oppositam Borystheni insulam: deinceps ad solem orientem nauigatio est ad promontorium ubi Achilleos dromos: idest Achillis cursus dicitur. Nudus quo dem locus est quem sacrum Achilli lucum uocitant, Dehinc Achilleos dromos: & inter mare porrecta Chen ronnesos. Est enim ad orientem spectans fascia quaedam in stad mille producta longius: latitudinis stad. du um minus iugeribus quaternis distans ex utraque ripa ceruicis illius stad. lxarenosa.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
