Latin
259.5 to 259.8
Strabo, Strabo de situ orbis 259.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam tantum habens fossilem. In medio Isthmo collum est stadia ad. Ix. Terminatur uero ad promontorium quod Tamyracum ap pellant. Stationem habens in ripam continentem prospectantem, Post illam sinus est Carpineites magnitudinis non modice tendens in Aquilonem stadia circiter mille. Sunt qusque ad sinum stadia ipsa triplicant. Hi autem Taphii nominantur. Sinumque eodem quo promontorium nomine uocintant. Hic ille sinus est qui putrem (sicindicunt) a mari lacum stadia. Ix. seperat. Efficit etiam poeninsulam siue Cheronnesum quam Tauricam siue Scythicam dicunt. Cuius Isthmus, ccc. &Ix. dicitur putrem uero lacum staduam quaettuor millibus contineri disserunt. Meotidisque portium est quae ad occasum spectat. Magno enim illius ore occluditur. Paludosa uehementer est uixque nauiculis subtilibus nauigabilis uenti nanque coenum facile detegunt dehinc rursum opplent. Adeo ut paludes ipse maioribus Cymbis peruiae non fint. Sinus ipse tris paruas quidem habent Insulas nonnullas cecis sub aqua saxis plenas internauigandum occurrentibus. Nauigantibus sinistra: pusilla quaedam offertur urbs. Et alter Cheronnesitarum portus. Ingens quoddam in meridiem porrectum extem ditur promontorium nauigantibus: Id autem totius Cheronnesi pars una est ubi sita ciuitas existit: quam Heraclienses ponti accolae: coloniam deduxerunt. Id ipsum Cheronnesus appellatur a Tyra fluuio distans stad. quater millibus &cccc, cursu maris emetiendo In ea uirginis Sacellum est deae cuiusdam: cuius &nomen haent promontorium ante urbem iacens stadi. c. Parthenium idest uirgineum appellatum. Deaeque illius aedem habet &statuam. Inter urbem &promontorium tres iacent portus. Posteam antiqua Cheronnesus excisus post eam portus oris august. Ad eum maxime Tauri natio Scythica latronum manus constituebant impetu in eos facto: d eo diuertissent. Vocatur autem pactorum portus Ab hoc alter efficitur portus. Cenuntem uocant. Est uero. Ix. stad. Isthmus. Hic est Isthmus qui paruam Cheronnesum quam diximus magnae portionem Che ronnesi habentem occludit. Habens eodem nomine ciuitatem Cheronnesum uocitatam. Haec antea libera propriis uiuens erat legibus. At deinde a Barbaris direpta eo necessitatis adducta est ut Eupatorem Mithridatem sibi praesulem delegerit aduersus Barbaros bellaturum. Qui super Isthmum usque Borysthenem tenent: atque Adriam. Haec contra Romanos praeludia parabantur. Ille igitur per has tantas spes in Cheron nesum cum misisset exercitum: pariter contra Scythas arma intulit.