Latin
260.1 to 260.4
Strabo, Strabo de situ orbis 260.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Habet &arcem a milesiis con ditam. Leuconis autem aetate Sagauri atque Parisadae regali gubernabatur statu multos per annos: &ora haec &finitimi omnes accolae qui Meotidis ostium utroque ex latere tenent. Idque usque ad Parisadae regnum: qui Mithridati tradidit imperium. hi uero licet aequitate &mansuetudine plures ornati essent: tyram ni tamen uocabantur a parisade ac leucone sumperto principio Parisades etiam in deorum numerum rela tus est. Eiusdem nomins nouissimus Rex fuit: qui cum exigentibus solito magis tributum barbaris resiste re nequiret: Mithridati cognomine Eupatori regnum tradidit. Ex illo romanos peruenit imperium. Maior autem illius pars in Europa est: cum &in Asia pars una sit. Os ipsum Meotidis Bosphorus appe latur Cimmerius. Eius uero initium ab ampliore latitudine ad stad. lxx. ubi &Panticapeis locis ad Pha nagoriam propinquissimam Asiae ciuitatem diuisionem inchoant. Terminatur autem ad angustissimum Euripum. Haec uero angustia Asiam ad Europa separat. Simul &Tanais fluuius ab arcto in paludem: &eiuostium contra influens: Duobusque iis in paludem errumpit alueis ad stad inter se. Ix. distantibus. Extat &ea qua flumen appellatione oppidum amplissimum sane Barbaris Mercaturae diuersorium post Anticapeum. Intra Cimerium uero Bosphorum nauigantibus e sinistra Myrmecium offertur oppidulum a Pantica beo stad. xx. A Myrmecio autem stad bis totidem uicus abest parthenium: quae ingressus est angustissimus stad. xx. Cui opponitur uicus Achilleius nominatus in Asia. Hoc ex loco rectus ad Tanain &insulam inter eruptiones iacentem cursus accipitur stad duobus millibus atquecc. Hunc paulo super excedit nume rum praeter Asiam nauigatio. Triplo uero maior a leua usque ad Tanain nauigatio. In qua situs est Isth mus. Haec ad Europam uniuersa nauigatio solitaria est. A dextra uero minime solitaria tota paludis circuito stadi, viii. millibus constare traditur. Magna uero Cheronnesus idest poeninsula: ipsi Pelopon neso forma &magnitudie perquansimilis est: eam uero totam Bosphorani principes bellorum assidui tate uastatam habent. Illam ante Bosphoranorum Tyranni paruam quidam meotidis ori: &Panticapeo adiacen tem: usque Theodosiam tenebant: plurimam uero partem usque ad Isthmum: sinumque Carpenitem Tauri habebat. Ea uero gens est Scythica. Haec autem ora tota: &aliqua extra Isthmum usque ad Borysthenem parua Scythia uocabatur. Propter transeuntium uero Tyram fluuiu &Isthmum &eam terram habitantium multitudinem huius etiam pars magna Scythia parua nuncupata est.