# Strabo de situ orbis 260.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 260.5 to 260.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/260.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/260.5

Cum Thraces partem ui partem loci ma lignitate (Est enim plurima palustris) concesserint, Cheronnesus sane in mare uergens usque Theodosiam tota frugifera est in campis, Non sic autem montana frumento admodum beata. Vbicunque forte fossore proscissa est. xxx. reddit. Mithridati modiorumc.&. lIxxx. milia: tributi nomine soluebant. Ducenta uero argenti talenta: cum Asianis locis Sindecen circumadiacentibus. His ex locis ad graecos frumentarii commea tus erant. Sicut e palude Salsamentaria. Traditum uero est: Leuconem regen decem ac ducentas modiorum miriadas e theodosia Atheniensibus transmisisse. Est autem Mirias decem millia continens numerus, Hos ipsos autem peculiariter agricolas nominabant. Quia qui super eos assistunt Nomades idest pa stores cum alius generis carnibus quidem tum equinis aluntur. Et equarum caseo: & lacte & acetoso lacte quod illi arte quadam condientes eximium habent obsonium. Quam ob causam poeta omnes eius tractus incolas lactiphagos appellabat hi quidem ipsi Nomades bellandi magis quam latrocinandi studio tenentur. Ipsi enim pro eorum finibus bella suscipiunt. Siqui colendae telluris uoluntate ducantur: iis terrarum usum concedant quarum causa libenter tributa suscipiunt moderate quidem magis quam ad nimiam auaritiam imposita nam diurna: & necessaria uitae iniungunt. Quod si non tribuantur in eos bel. la suscitant. Sic eos iustos parirer: & Abios hos eosdem uiros poeta nuncupauit. Cum tributis recte pre solutis: nullo pacto bellaturi consisterent. Contra uero non presolutis armorum uiribus confisi insurgunt. Similiter & aduersus incursantes aut facile uindicaturi: aut impetum propulsaturi. Quemadmodum Asan drum factitasse scribit Hipsicrates: qui ipsius Cheronnesi Isthmum ductis moenibus uallauit: ad Meotidem, ceciac. lx. stad spatio ad singula stadia turres decem aedificans. Caeterum ipsius agri cultores ma gis ac magis communitate conditi: & ciuili consuetudine fama ipsa proedicantur. Qui uero quaestuosi sunt & maritimis obseruati actionibus ab latrocinandi uix abstinet iniuriis & auiditate lucrandi: In dinumeratione autem locorum ipsius Cheronnesi & castellorum multus astitit: duae Scylurus eiusque liberi condi derunt: quibus ad discursationes arcibus utebantur. Aduersus Mithridatis duces Palatium & Chabum. Erat & Neapoliis & Eupatorium aedificante Diophante duce Mithridatico. Est etiam promontorium ab Che ronnesitarum muro ad. xv. distans stadia ingentem sinum efficiens ad oppidum uergens supra quem salsus incum bit lacus salinam habens.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
