# Strabo de situ orbis 260.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 260.9 to 260.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/260.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/260.9

Hic etiam Ctenus erat ut igitur haec duo regii ductores obtinerent in obsidione iam dicti promontorii imposito praesidio locum muro circumuallarunt. Et illius sinus ostium usque ad or pidum aggere ducto munierunt ut iter facile pedestre fieret: & ex ambabus unam quodammodo ciuitatem efficerent unde facilius Scytharum impetum excluderent. Postea uero quam murum Isthmi spectantis Cenum tem inuaserunt: & iniecto calamo fossam exaggerarunt quam interdiu ponte constructo iunxerunt. Re gii milites noctu incenderunt. Et quo ad illos in potestatem redegerunt: obstinate perdurarunt. At nunc omnia sub Bosphoranis subiecta sunt regibus quos populus Romanus instituerit. Scythicae gentis & sar maticae mos proprius est equos eunuchos facere: ut mansuetiores ad parendum fiant. Parui enim sunt at celeres & acres atque rebelles, Venationes illis sunt intra paludes quidem ceruorum aprorumque. In campis autem onagrorum & caprearum. Hoc autem locis illis peculiare est ne aquilam gigant. Inter quadrupedia

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
