Latin
264.1 to 264.4
Strabo, Strabo de situ orbis 264.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Barbaris communiter usurpant. Mons est Adrius Mediam diuidens Dalmatiam hinc ad mare hinc autem ad terram reliquam. Poss Varo fluuius est cui adiacent Daorizi Ardei &plerei. Quibus propinqua est insula Melena quam Corcyram appellant. Et oppidum quod condidere Gnidii. Ardieorum est primo quidem paros: dehinc uero pharos dicta. Eam aedificauere parii. Posteritas autem Ardieos uocauere Varalios. Verum reiecerunt il los Romani in interiora terrae longius a mari cum latrociniis cuncta uastarent. Et agris incumbere coler dis coegere. Asper sane &sterilis ager est &hominum minimae culturae deditorum. Adeo ut funditus de leti ferme defecerint. Quod &reliquis eius ore mortalibus obtigit. Nam qui prius potentia ualebant ac ima redacti euamuere. Sicunt ex Gallis Boii: &scordicae. Ex Illyriis uero Autariatae &ardei &Darda nii. Ex thracibus triballi. Hi quidem principio inter se proelia conferentes. Postea uero Macedonicis ar mis: &Romanis debellati sunt. Post Ardieorum &plereorum oram maritimam Rhizeorum sinus es &Rhizonis oppidum cum quibusdam castellis. Et Drilo fluuius cuius aduerso flumine nauigatio ad ortum usque ad Dardanicos porrecta propinquat macedoniae gentibus. Propinquat &peonibus ac meridiem. Sicut &Autariatae &Dasaretii. Cum alii aliis ex locis inuicem finitimi sint. Ipsi &Auta riatis Dardaniorum sunt Galabrii apud quos &urbs peruetusta &thunate ipsis medis quae gens thra cia est: ad orientem uicini. Dardanii natio prorsus Agrestis: Adeo ut sub fimo speluncas defossas in colant: degantque. Studio tamen capti musicae Tibias &fides: &id genus instrumenta usurpant. Hi qu dem mediterraneam habitant. De ipsis posterius mentio facienda erit. Post sinum uero Rhizicum Lissi oppidum est &Acrolissi &Epidamnus: quam Corcyrei condidere: hoc tempore dicta. Dirra chium ab Cheronneso: ubi sita est: nacta uocabulum: Dehinc Apsus amnis &Aous: super quo Apol lonia ciuitas extat: optimis institura legibus. Eam Corynthii &Corcirei aedificauere. A flumine qui dem stad. xi longe abest. Amari uero. Ix. Caeterum Aoum Aeantem hecateus appellat: Asseritque eodem ex loco circa lacmum: immo uero ex eodem sinu: Inachum quidem aduersus Austrum argos irrumpere Aeantem uero uersus occasum in pelagus Adriaticum. In ipsis autem Apolloniatarum finibus celeber locus extat: quem Nympheum uocitant.