# Strabo de situ orbis 264.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 264.1 to 264.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.1

Cum Barbaris communiter usurpant. Mons est Adrius Mediam diuidens Dalmatiam hinc ad mare hinc autem ad terram reliquam. Poss Varo fluuius est cui adiacent Daorizi Ardei & plerei. Quibus propinqua est insula Melena quam Corcyram appellant. Et oppidum quod condidere Gnidii. Ardieorum est primo quidem paros: dehinc uero pharos dicta. Eam aedificauere parii. Posteritas autem Ardieos uocauere Varalios. Verum reiecerunt il los Romani in interiora terrae longius a mari cum latrociniis cuncta uastarent. Et agris incumbere coler dis coegere. Asper sane & sterilis ager est & hominum minimae culturae deditorum. Adeo ut funditus de leti ferme defecerint. Quod & reliquis eius ore mortalibus obtigit. Nam qui prius potentia ualebant ac ima redacti euamuere. Sicunt ex Gallis Boii: & scordicae. Ex Illyriis uero Autariatae & ardei & Darda nii. Ex thracibus triballi. Hi quidem principio inter se proelia conferentes. Postea uero Macedonicis ar mis: & Romanis debellati sunt. Post Ardieorum & plereorum oram maritimam Rhizeorum sinus es & Rhizonis oppidum cum quibusdam castellis. Et Drilo fluuius cuius aduerso flumine nauigatio ad ortum usque ad Dardanicos porrecta propinquat macedoniae gentibus. Propinquat & peonibus ac meridiem. Sicut & Autariatae & Dasaretii. Cum alii aliis ex locis inuicem finitimi sint. Ipsi & Auta riatis Dardaniorum sunt Galabrii apud quos & urbs peruetusta & thunate ipsis medis quae gens thra cia est: ad orientem uicini. Dardanii natio prorsus Agrestis: Adeo ut sub fimo speluncas defossas in colant: degantque. Studio tamen capti musicae Tibias & fides: & id genus instrumenta usurpant. Hi qu dem mediterraneam habitant. De ipsis posterius mentio facienda erit. Post sinum uero Rhizicum Lissi oppidum est & Acrolissi & Epidamnus: quam Corcyrei condidere: hoc tempore dicta. Dirra chium ab Cheronneso: ubi sita est: nacta uocabulum: Dehinc Apsus amnis & Aous: super quo Apol lonia ciuitas extat: optimis institura legibus. Eam Corynthii & Corcirei aedificauere. A flumine qui dem stad. xi longe abest. Amari uero. Ix. Caeterum Aoum Aeantem hecateus appellat: Asseritque eodem ex loco circa lacmum: immo uero ex eodem sinu: Inachum quidem aduersus Austrum argos irrumpere Aeantem uero uersus occasum in pelagus Adriaticum. In ipsis autem Apolloniatarum finibus celeber locus extat: quem Nympheum uocitant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
