Latin
264.9 to 264.10
Strabo, Strabo de situ orbis 264.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Super hanc sita regio tota montana frigida &niualis est ampliusque in aquilonem spectat adeo ut raro uitem ferar. In altioribus uero &lioribus locis montanae sunt planities: quas pannonii tenent in austrum usque Dalmatas &ardieos porrectae ad septentrionem Istro terminante. Ad orientem uero Scordiscis proximae: qua Macedonum Thracumque montes existunt. Fuerunt autem autariate Illvricorum gens am plissima atque optima: qui cum ardieis assidue belligerabant. Bellorum causa erat Sal: quod in eorum finibus coagulatur ex aqua quae e uase quodam uerno stillat tempore. Exhaurientibus enim &deponen tibus sal ipsum die quinto coagulatur. Conuenerat autem inter eos: ut per uicissitudinem congelatorio ute rentur loco. Conuenta uero traningressi manus conserebant. Caeterum autariate Triballos ab agrianis usque ad istrum pertinentes aliquando deleuerunt. Erant autem dierum quindecim iter ex aliis Thracibus &Illyricis protensi. Extincti uero prius a Scordiscis fuerant. Postea autem ab Romanis qui etiam Scordi scos diutius potentissimos debellarunt Enimuero ii penes istrum habitarant: duas in partes diuisi, nii Dalmatarum factio Adrius mons Varo fluuius