# Strabo de situ orbis 264.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 264.9 to 264.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9

Super hanc sita regio tota montana frigida & niualis est ampliusque in aquilonem spectat adeo ut raro uitem ferar. In altioribus uero & amplioribus locis montanae sunt planities: quas pannonii tenent in austrum usque Dalmatas & ardieos porrectae ad septentrionem Istro terminante. Ad orientem uero Scordiscis proximae: qua Macedonum Thracumque montes existunt. Fuerunt autem autariate Illvricorum gens am plissima atque optima: qui cum ardieis assidue belligerabant. Bellorum causa erat Sal: quod in eorum finibus coagulatur ex aqua quae e uase quodam uerno stillat tempore. Exhaurientibus enim & deponen tibus sal ipsum die quinto coagulatur. Conuenerat autem inter eos: ut per uicissitudinem congelatorio ute rentur loco. Conuenta uero traningressi manus conserebant. Caeterum autariate Triballos ab agrianis usque ad istrum pertinentes aliquando deleuerunt. Erant autem dierum quindecim iter ex aliis Thracibus & Illyricis protensi. Extincti uero prius a Scordiscis fuerant. Postea autem ab Romanis qui etiam Scordi scos diutius potentissimos debellarunt Enimuero ii penes istrum habitarant: duas in partes diuisi, nii Dalmatarum factio Adrius mons Varo fluuius

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
