Latin
268.5 to 268.8
Strabo, Strabo de situ orbis 268.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quos Saturnius luppiter immortalia sapiens consilia: E Deucalionis tellure delectos uagos exhibuit. Vis enim ipsa uocabuli significare ut censeo uidetur plerosque temporibus antiquis deiectos promiscu os fuisse: Cum eorum natio deficeret. Haec sane aliquis &de Canuconibus dicere posset. Qui cum antea pluri bus in locis habitarent necubi nunt existunt. Superioribus itaque saeculis cum gentes permultae licet exiguae &ignobiles essent: tamen uirorum excellentia cum per se sua tenerent imperia earum terminos distingue re: non magnae profecto difficultatis erat. Nunc autem deserto &plurimum uastato solo: ciuisque &urpibus deletis si omnem pro uiribus adhibueris curam ac diligentiam: nihil sane proficies propter locorum ignobilitatem: &uastitatem quae dudum inchoata: necdum hac etiam aetate cessauit multis in partibus pro pter populorum rebelliones: quibus Romani cum exercitibus incubuerunt: &habitatoribus ab illis institu ti sunt domini. Septuaginta igitur Epirotarum urbes a Paulo Aemilio imperatore funditus euersas esse autor est Polybius: uictis macedonibus &perse rege superato. E quibus maximum numerum iuris Mo lossorum extitisse &mortalium . c. &. l. millia in seruitutem redacta. Attamen aggrediemur: &quoad descriptioni conuenit: &nobis adire licet: singula percurremus. Ab oraque lonii sinus maritia captabimus initium in quam quidem Adriae nauigatio terminatur. Eius primae partens sunt Epidannum siue Dyr rachium &Apollonia. Ex Apollonia in Macedoniam: Egnatia in orientem uia est quam per millia pas suum mensi sunt. Lapideasque columellas: usque Cypselu &Ebrum amnem milpas. diatque. xxxV. compu tatis uero per singula. mil. stad. viii, staque, sunt mil. iiii, ec, &. lxxx. Adiungit polybius unicuique staquam. dipletrum: idest iugera duo. Quae staquam, pars terra est. Vnde adiicienda sunt stadtic. lxxviii, &tertia stade pars miliariorum numero. Contigit autem ab Apollonia &Epidamnon siue Dyrrachio promotos ex aequali distantia eandem in uiam incidere. Tota quidem uocatur Egnatia. Prior quidem Excandauia nominatur C mons est Illyrici: per Lychnidium urbem: Et pylonis locum qui in uia ipsa Illyricum Macedoniamque disterminat Illinc uero prope Barnuntem per Heracleam atque lincestas: &Cordos ad Edesam &pellam usque Thessalonicam itur. Haec autem (ut polybius scribit) cc. lxvii miliaria sunt.