# Strabo de situ orbis 268.5-8

Strabo, Strabo de situ orbis, 268.5 to 268.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/268.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/268.5

Quos Saturnius luppiter immortalia sapiens consilia: E Deucalionis tellure delectos uagos exhibuit. Vis enim ipsa uocabuli significare ut censeo uidetur plerosque temporibus antiquis deiectos promiscu os fuisse: Cum eorum natio deficeret. Haec sane aliquis & de Canuconibus dicere posset. Qui cum antea pluri bus in locis habitarent necubi nunt existunt. Superioribus itaque saeculis cum gentes permultae licet exiguae & ignobiles essent: tamen uirorum excellentia cum per se sua tenerent imperia earum terminos distingue re: non magnae profecto difficultatis erat. Nunc autem deserto & plurimum uastato solo: ciuisque & urpibus deletis si omnem pro uiribus adhibueris curam ac diligentiam: nihil sane proficies propter locorum ignobilitatem: & uastitatem quae dudum inchoata: necdum hac etiam aetate cessauit multis in partibus pro pter populorum rebelliones: quibus Romani cum exercitibus incubuerunt: & habitatoribus ab illis institu ti sunt domini. Septuaginta igitur Epirotarum urbes a Paulo Aemilio imperatore funditus euersas esse autor est Polybius: uictis macedonibus & perse rege superato. E quibus maximum numerum iuris Mo lossorum extitisse & mortalium .c. &. l.millia in seruitutem redacta. Attamen aggrediemur: & quoad descriptioni conuenit: & nobis adire licet: singula percurremus. Ab oraque lonii sinus maritia captabimus initium in quam quidem Adriae nauigatio terminatur. Eius primae partens sunt Epidannum siue Dyr rachium & Apollonia. Ex Apollonia in Macedoniam: Egnatia in orientem uia est quam per millia pas suum mensi sunt. Lapideasque columellas: usque Cypselu & Ebrum amnem milpas. diatque. xxxV. compu tatis uero per singula.mil. stad. viii, staque, sunt mil.iiii, ec, &. lxxx. Adiungit polybius unicuique staquam. dipletrum: idest iugera duo. Quae staquam, pars terra est. Vnde adiicienda sunt stadtic. lxxviii, & tertia stade pars miliariorum numero. Contigit autem ab Apollonia & Epidamnon siue Dyrrachio promotos ex aequali distantia eandem in uiam incidere. Tota quidem uocatur Egnatia. Prior quidem Excandauia nominatur C mons est Illyrici: per Lychnidium urbem: Et pylonis locum qui in uia ipsa Illyricum Macedoniamque disterminat Illinc uero prope Barnuntem per Heracleam atque lincestas: & Cordos ad Edesam & pellam usque Thessalonicam itur. Haec autem (ut polybius scribit) cc.lxvii miliaria sunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
