# Strabo de situ orbis 271.9-10

Strabo, Strabo de situ orbis, 271.9 to 271.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.9

Constat enim alemeonem (ut autor est Ephorus) post Epigonorum aduersus Thebas expe ditionem ab Diomede in aetoliam ad eius auxilium accersitum aduentasse, Et eius ope illum hanc simul & acarnaniam potestatem redegisse. Caeterum cum postea illos ad bellum troianum Agamennon accerseret ad id: proficiscente Diomede Alcmeonem in acarnania mansisse & argos aedificasse. Ipsumque a fratris nomine emphilochium uocasse. Inachum etiam amnem per illius agrum fluentem in sinum. Argiuae terrae appellationem addidisse. Thucydides autem scriptum reliquit ipsum amphilochum post eius a bello troiano reditum. Cum esset argiuis inuisus in acarnaniam secessisse. Et accepto a fratre principatu: oppidum in sui nominis memoriam aedificasse, Epirotae quoque sunt amphilochi: & qui superius inco lunt & qui sunt Illyricis adiuncti montibus rupres & asperum habitantes agrum. Molossi etiam & atha manes & Ethices & Tymphei & Orestae & parorei & Atintanes quorum nonnulli Macedonibus magis applicantur: Aliqui uero lonico sinu. Memoriae quoque traditum est. Orenstiadem oram ab Oreste quandoque occupatam fuisse: Cum caesa matre exul profugeret & sui regioni nomen reliquisse. Cumque oppidum condidisset Argos Oresticum de suo uocasse nomine.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
