Latin
272.8 to 272.9
Strabo, Strabo de situ orbis 272.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quae de quaercu: &e de columbis fabulae uulgantur &alia huius generis sicut &de rebus delphicis: partim poetici magis ser monis &stadii sunt: partim huius de situ orbis tractatus propria taque Dodona pristinis saeculis sub The sprotis erat Similiter &mons Tomarus siue Tmarus nam: utroque modo dicitur: cui subiectum est oraculum, Tragoediarum quoque scriptores &Pindarus Dodonem Thesproticam appellauere. Posterior antem aetas Molossorum iuri attribuit. Vates antm lonis quos poeta spurcipodas &terrisones appellat a monte ipso Toma ro Tomoros nuncupatos esse dicunt. Sic nonnulli in Odyssea scribunt: quae loquitur Amphilochus: qui con silium procis exhibet: ne prius aduersus Telemachum faciant impetum quam louem perscrutentur,