# Strabo de situ orbis 272.8-9

Strabo, Strabo de situ orbis, 272.8 to 272.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.8

Caeterum quae de quaercu: & e de columbis fabulae uulgantur & alia huius generis sicut & de rebus delphicis: partim poetici magis ser monis & stadii sunt: partim huius de situ orbis tractatus propria taque Dodona pristinis saeculis sub The sprotis erat Similiter & mons Tomarus siue Tmarus nam: utroque modo dicitur: cui subiectum est oraculum, Tragoediarum quoque scriptores & Pindarus Dodonem Thesproticam appellauere. Posterior antem aetas Molossorum iuri attribuit. Vates antm lonis quos poeta spurcipodas & terrisones appellat a monte ipso Toma ro Tomoros nuncupatos esse dicunt. Sic nonnulli in Odyssea scribunt: quae loquitur Amphilochus: qui con silium procis exhibet: ne prius aduersus Telemachum faciant impetum quam louem perscrutentur,

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
