Latin
276.9 to 276.12
Strabo, Strabo de situ orbis 276.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc uero ad alida diam ubi imperant Epei Nestoreamque Pylum per quam Alpheum labi memorat, Alpheus Pylios late perlabitur agros. Sana Pylon ipse poeta nouit oppidum. Qui culuere pylon formosis moenibus urbem. Regis Nelei. Alpheus atm annis neque per illam urbem neque penes ipsam fuit. Verum praeterlabitur alter quem alii Pamisum alii Amathum uocant. A cuius nomine Pylos ipsa Amathoesa uidetur appellata, Per agrum uero Eleu Alpheus annis perlabitur. Elis uero quae hac tempestate oppidum est: Homeri aetate nondum muris cincta erat Verum ager ipse per pagos habitabatur. Curuam antem Elidem: quia ei sic obtigit appellabant. Nam maxima eius pars talis extitit &fertilitate praestans. Verum posterius secundum bella persica cum multi in unum populi conuenil sent: Eam quae hoc tpore cernitur: Elim ciuitatem condidere. Sic &reliquis ferme Peloponnesi locis praeter paucos euenit. Quos ipsse poeta colligit: non ille quidem urbes sed oras nominans. Cum unaquaeque populorum con uentus maiores haberet. E quibus nobiliores denique ciuitates habitate fuere. Sicuti de Arcadia factum est. Mantineam quidem populis. v. habitandam argiui trandidere. Tegeam uero, viiii. Totidem herben colendam tradidit Cleombrotus: &Cleonibus Eodem modo egium septem uel octo populis in ciuitatis forma redegere. Patras. vii. Dymam, viii. Sic &elis ex circumcirca tenentibus pagis: habitum ciuitatis accepit. Per eam autem fluit Meneus annis perper ipsius gymnasium. Hoc quidem multis post annis elei factitarunt cum e lo cis Nestori subditis: multitudo transmigraret. Haec autem fuere pisa: cuius pars Olympia est: &Triphylia &cauconsa. Triphilii uero ideo uocati sunt quia illis obuenit: ut tria illos phyla. i, nationes conderent in unum congregatae. Principio quidem Apeorum deinde Myniarum: qui accolae superaccesserunt: &postremo