# Strabo de situ orbis 279.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 279.1 to 279.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/279.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/279.1

Eleorum, qui uictores loci compotes extiterunt. Sunt qui pro Minyis Arcades dicant. Qui pro loci uendicatione saepenumero bellica subiere certamina. Vnde & eadem pylos Arcadica: & Triphyliaca nuncupata est Ver.n. uero Homerus totam hanc plagam: tenus Messena: eodem quo ciuitatem nomine pylon uocat. Quod ant & Elis curua: & subdita Nestori loca: terminis dispartita fuerint ipse nauium Catalogus indicat: per Du cum & pagorum nomina. Quod quidem dixerim: & moderna: & homerica scripta conferens. Haec, nicu illis in uicem examinanda sunt: perper opinionem poetae: nostramque communicationem. Cu existimet unusquisque praesentem recte se habere rerum propositarum tractationem: cum nullum incidat contrarium ad eos sermones: qui iisdem de rebus tantopere crediti fuerint. Igitur ea quae in praesentiarum extant exponenda sunt. Et poetae dicta: quam tum attinet adiicientes: consideranda. Est quoddam Elidis promontorium: in Boream spectans: Arroxus nimine: ab Dyma ciuitate Achaica: stad.lx. distans. Hoc Elei littoris initium ponimus: at secundum hoc in occa sum progredientibus Cyllene Eleorum Emporium est: habens ad extantem hac aetate ciuitatem: stacuam.c. & . XX. ascensum. Huius Cyllenes mentio est apud Homerum ita dicentem. Epeorum Boetiorum Cyllenium ductorem. Non m ab Arcadiae mote: Epeorum ductorem ostendere debuit. Est.n.uicus non exiguus Esculapium habens Colotiopus. Aspectu sane mirandum simulacrum ex ebore factum. Post Cyllenem Chelonatas est promontorium signum tota ex Peloponneso maxime in occasum protensum: cui exiles quaedam adiacent Insulae in Caue Elidis & pisae terminis. Vnde in Cephaleniam e Cyllene nauigantibus stad sunt. lxxxiIllac elisso siue elissa flumem labitur in eis quos dixi terminis. In medio uero Chelonate ac Cyllene spatio peneus effunditur: & alter quem scelleente poeta nominat: e pholoe elabitur. Super his ephyra oppidum est: alterum a thesproti co: & Thessalico: & Corithio Ciuitas quaerta: in uia quae Talassionem ducit: posita. Ipsa eadem est Boeonoa Nam Oenoan sic appellate consueuere illi proximam. Distat autem ab elide stactic.xx.ex ea dicta uidetur esse Tlepolemi mater: Herculis filii. Ibi enim magis militantis Herculis gesta florere: Quam ex Ephyra duxit a flumine selleente. Ad illas uero iam dictas illis propinquus est fluuius Selleis.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
