# Strabo de situ orbis 279

Strabo, Strabo de situ orbis, 279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/279
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/279

Quattuor autem duces memorans: obscurius edidit.
Bupraliique domos tenuere: ac Elidis almae.
Et quantum Hyrmine: Myrsinos & ultima claudit.
Oleniaeque petrae: simul intus Alision ambit.
Quattuor hi ducibus suberant. Et quemque sequuntur.
Veloces bisquinque rates comitantur EpeiCum enim ambos appellet Epeos. Buprasio uidelicet & Eleos Non etiam Eleos uocet Buprasios. Quattuor in partes minime diuisisse uidetur Eleam oram. Sed Epeorum regionem: quam prius par tiuit in duo. Neque pars Elidis Buprasium: sed magis Epeorum existeret. Quod enim Epeos Bupra sios appellet certum est: Sicut cum regem Amariceum in Buprasio habuerunt Epei.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
