# Strabo de situ orbis 280.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 280.1 to 280.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/280.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/280.1

Quandam uero Elidis plagam esse Buprasium: & eodem hab tari nomine nunc manifestum est: cum & haec Elidis pars existat, Rursus in unum annumerant Buprasium: atque Elidem: altam: diamque uocitantes Postea quaternas in particulas diuidentes: ut commune iudicetur: ipsas & Buprasio: & Elidi subditas faciunt. Fuitauntem ut uidetur Bu prasium locus Elidis frequentibus habitatum inquilinis: non sane ignobilis qui deletus est, Loci tantum nunt uocabulum est in uia: quae ex ea quae nunc extat Elide ciuitate Dymam uersus ducit. Penes Elidem autem Bu prasium excellentia quadam floruisse: sicut & Epeos apud illos suspicari licet. Tempore autem posteriore. pr Epeis Elei uocitati sunt. Et Elidis portio Buprasium fuerat. Et partem cum toto annumerare: poetica fi gura dicunt Homerum: sicut illud per Graeciam Argosque: Phihiamque: Curetes dimicabant. & Etoli & ex Du lichio Echinadibusque sacris. Nam Dulichium una Echinadum est. Id quoque iuniores usurpant. Nam Hyppo nax & Cypriis inquit panem edentibus: Amathususque triticum. Quoniam Amathusii Cyprii sunt. Al man quoque Cyprum deserens amabilem: & Paphum flunctibus illisam & Eschylus. Cypri paphique sortem habens omne. Quod si non Epeos dixit Buprasios nec aliarum rerum multas dicenus. Verum haec demon stratio non est, quod non fuerit: sed tantum quod non dixerit. Hecateus autem Milestus alios Eleos: & alios Epeos esse phibet. Herculi siquidem aduersus Augeam militanti: socios expeditiones Epeos extitisse. Eosque cum Hercule & Elin: & Augeam destruxisse. Traditque Dymam & Epeam & Acheam esse. Multa quidem scripto res antiqui posteris prodidere: quae in rerum natura minime fuerunt. Adeo perper fabulosum scribendi genus mendacio fingendo fuerant educati. Quo euenit: ut eisdem de rebus inter se minime concordent. Nimirum a fide longe non est. Si quando Epei cum Eleis controuersias egerint: cum aliae nationis essent. Quin unum corpus unamque in potentiam coierint: & communi quadam regnandi: & gubernandarum ciuitatum forma uterem tur. Cuncta usque Dymam suo subiecerant imperio. Nam poeta nullam Dymae fecit mentionem. Haud absonu est eo tempore Dymam Epeorum ditioni paruisse. Postea uero lonibus: aut etiam neque illis subditos extitisse, Sed achiuis potius: qui agrum eorum possidebant. Quattuor autem particularum: in quibus & Buprasium con tinetur: ipsa quidem Hyrmina: & ipsa Myrsinus Eleae regionis est. Reliquas Pysaei iuris esse plerique cen sent. Vrbs quaedam exilis fuit Hyrmina: cuius uestigia nunc non extant.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
