# Strabo de situ orbis 282

Strabo, Strabo de situ orbis, 282. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/282

MariandyCauconia Debetur dudum argentum. Quod clariorem habebit noticiam. Quandoquidem Piseam regionem atque Triphyliam ordie sitam lustrauerimus: usque ad fines Messenios. Post Chelonatam Pisaeum littus adest: ingens sane in promontorium Pheam nomine. Fuit & oppidulum pheas ad fluenta lardani. Finitimus eni est & amniculus: Sunt qui pisaei agri principium esse pheam dicant. Contra quam & insula pusilla iaceat: & portus unde ad Olympiam propiore a mari spatio stad sunt centum &.xx. Aliud mox promontorium longe prominens in occidentem: sicut & Chelonatas: ab illo ad Cephaleniam centum & xx.stad intersunt.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
