Latin
283
Strabo, Strabo de situ orbis 283-2
Unproofread scanNot analysed yet
adaptat. Alioquin absistere sese magis attinebatur Agrum foelicem Tegeatae possidebant: quibus uicini fuerant Cyparissii. Horum uero amborum regio Cauconibus subdita erat. Simul &Macistorum ager quem nonnulli Platanistuntem uocant. Eodem nomine ager &oppidum. In terra autem Leprea monumentum Cauconis extare ferunt. siue uetusti cuiusdam conditoris: siue alterius de gente nominati. Plurima quidem de Cauconibus memorantur. Nam &arcadia uulgatur natio: sicut &Pelasgica: &alioquin errabunda: sicut &illa. Scribit enim poeta: &Troianis auxiliares socios aduenisse. Vnde uero: nihil sane prodidit. Reor autem e Paphlagonia, Illic enim quidam Cauconii nominantur. Mariandynis finitimi: cum &ipsi Paphlagones existant. De illis erit a nobis memoria facienda: cum eum ad lo cum descriptio ipsa consistetur. Nunc autem de Cauconibus scribendum etiam hoc est: qui Triphyliam habitant. Quidam enim totum Elidis tractum a Messenia usque Dymam appellauere Cauconiam. Antima chus quidem &Epeos: &Cauconas uniuersos appellat. Aliqui uero nequaquam eos cuncta tenuisse asse runt. Verum bifariam diuisos habitasse. Alios quidem ad Messeniam terram: prope Triphylam: Alios luxta Dymam ad tractum Buprasium. Elinque curuam.