# Strabo de situ orbis 283-2

Strabo, Strabo de situ orbis, 283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/283-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/283-2

adaptat. Alioquin absistere sese magis attinebatur Agrum foelicem Tegeatae possidebant: quibus uicini fuerant Cyparissii. Horum uero amborum regio Cauconibus subdita erat. Simul & Macistorum ager quem nonnulli Platanistuntem uocant. Eodem nomine ager & oppidum. In terra autem Leprea monumentum Cauconis extare ferunt. siue uetusti cuiusdam conditoris: siue alterius de gente nominati. Plurima quidem de Cauconibus memorantur. Nam & arcadia uulgatur natio: sicut & Pelasgica: & alioquin errabunda: sicut & illa. Scribit enim poeta: & Troianis auxiliares socios aduenisse. Vnde uero: nihil sane prodidit. Reor autem e Paphlagonia, Illic enim quidam Cauconii nominantur. Mariandynis finitimi: cum & ipsi Paphlagones existant. De illis erit a nobis memoria facienda: cum eum ad lo cum descriptio ipsa consistetur. Nunc autem de Cauconibus scribendum etiam hoc est: qui Triphyliam habitant. Quidam enim totum Elidis tractum a Messenia usque Dymam appellauere Cauconiam. Antima chus quidem & Epeos: & Cauconas uniuersos appellat. Aliqui uero nequaquam eos cuncta tenuisse asse runt. Verum bifariam diuisos habitasse. Alios quidem ad Messeniam terram: prope Triphylam: Alios luxta Dymam ad tractum Buprasium. Elinque curuam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
