# Strabo de situ orbis 283.5-7

Strabo, Strabo de situ orbis, 283.5 to 283.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/283.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/283.5

Ad orientem uersus prope pylum mons est cognomine Minthes nobilis. Quam plutonis pelicem extitisse tradunt fabulae. Eam cum proserpina dolo circunuenisset, in ortensem mentam transformasse: quam plerique Hedyosmon uocant. Itaque iuxta montem plutonis templum est frequenter a Macistiis adoratu Super campum pyliacum lucus est Cereris egregia fertilitate conspicuus. Qui uero mari adiungitur: ad illud porrigitur interuallum: quod inter Samicum: & amnem Nedam est: qui quidem fabulosus & tenuis efficitur mari proximus. Vt dubitare ex hoc debeat nemo Emathoentem idest fabulosam appellari pylum. Finitima pylo ad Aqulonem exilia fuere castella duo. Thriphylica Epana: atque Tiphana: E quibus unum Elidis adiudicatum est accolis. Alterum pro more mansit. Duo quoque prope fluunt annes Dalion & Acheron: Alpheum intrantes Acheronti propter inferni pro prietatem inditum est uocabulum. Quoniam ea in ore Cereris & proserpinae: ac plutonis templa magno in honore sunt: fortasse propter loci controuersias uti scepsius inquit Demetrius. Nam cum egregios edat fructus: rubiginem frugibus: ac mucum ac tribulos producit Triphylia. Quapropter pro magna re gionis fertilitate: & frequentes gigni sterilitates euenit. Ad Austrum autem Pylus habet Lepreum. Fuit & haec maritima ciuitas in stadiis quadraginta. Inter Lepreum & amnium Neptunni Samii Sacellum est stad centum utrinque distans. Hoc illud est Phanum: in quo Poeta dixit: Telemachum Pylios osten disse: dum sacrificio darent operam.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
