# Strabo de situ orbis 284.1-4

Strabo, Strabo de situ orbis, 284.1 to 284.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.1

Aristoteles uero maxime eos hoc in loco si tos agnouit. Itaque dictis ab Homero magis extrema concordat senientia. Et questio ipsa prior solutio nem accipit. Nestor enim Triphyliacam incolit pylum. Haec autem sunt ad austrum: Orientemque spectantia ad messenium tractum laconicumque pertinentia: quae illius iuris sunt. Tenent uero caucones. Adeo ut pylo lacedemonem petentibus: per cauconas iter facere necesse sit. Samii uero Neptumni sacellum: & ui cinus illi portus: quem subiit telemachus: ad occasum uergit: & arcton quod si hac in ora dumtaxat Cau cones habitant. Quonam modo poetae saluus est sermo. In Odyssea namque Nestori minerua mandat: ut telemachum una cum filio lacedaemonem mittat in currum: ad partes quae in orientem spectant. Ipsa uero naui sese ituram in occasum & in naui pnoctaturam. Et deinde redituram. Et aurora lucescente ad magnanimos Cauconas cursum habituram: ad deditum sibi argentum redimendum. Rursum uero uenturam. Quisnam igitur modus iste? Licebat enim sic Nestori ad ea uerba facere caucones penes me sunt & intereundum Lacedaemona. Eam ob rem cur comes Telemacho esse abnuis? Sed retro uiam flectis Erat etiam proprium ad exactionem debiti & quidem ingentis: ituro praesertim ad mortales Nestoris ditio ni subditos: aliquid ab illo opis implorare. Si quid ingratum (ut mos est) illi de pactis referretur. Quod minime peractum est. Si ergo hac in parte tantum caucones habitarent: absurda haec omnia prouenissent, Verum cum diuisi quidam ad Dyme: Adque Elidis loca sint: illuc suum tenere cursum Minerua diceret. Et nec ipsa nauis ingressio: nec comitatus abruptio: aliquid in uiam contrarium dimonstrans haberet, pariter etiam nata de Pylo dubitatio conueniens assequeretur iudicium: cum paulo ulterius in loci de scriptione usque Pylum Messeniam progrederetur. Nonnulli etiam paronatae dicebantur in Triphylia esse montana circa lepreum tenentes: & Macistum: ad mare usque peruenientia: iuxta Neptuni Samiacum Sacellum. Sub his duo sunt ad littus antra. Vnum Nympharum Anigriadum. In altero monstrantur facta de Atlantidibus: & Dardani procreatione. Hic etiam sunt Alpes lonia: & Eurychia. Samicum igitur arcis munimen est quae prius samos appellabatur ciuitas: propter altitudinem.

---

Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis.
